Early Latin Theology

Early Latin Theology

translated by Michael G. Shields
Robert M. Doran
H. Daniel Monsour
Copyright Date: 2011
Pages: 752
https://www.jstor.org/stable/10.3138/j.ctt2ttq21
  • Cite this Item
  • Book Info
    Early Latin Theology
    Book Description:

    Early Latin Theologypresents seven of Bernard Lonergan's most important early theological works in English translation and the original Latin on facing pages under one cover for the first time.

    eISBN: 978-1-4426-9807-9
    Subjects: Philosophy, Religion

Table of Contents

  1. Front Matter
    (pp. i-iv)
  2. Table of Contents
    (pp. v-xiv)
  3. General Editors’ Preface
    (pp. xv-1)
    ROBERT M. DORAN
  4. Pars 1: De Notione Sacrificii
    • Introduction to ‘The Notion of Sacrifice,’
      (pp. 3-3)
      MICHAEL G. SHIELDS

      In 1972, Bernard Lonergan handed over to Frederick Crowe, who was beginning to set up a Lonergan Centre at Regis College, a considerable collection of materials from the teaching and research he had done in earlier years. Included in the collection was a folder, now in the Lonergan Archives in Toronto, labeled simplyEucharistia, containing among other things a sixteen-page typewritten Latin monograph entitled ‘De Notione Sacrificii,’ presented here with an English translation.²

      In the same folder there are approximately forty pages of notes, mostly in Latin, on various aspects of the Mass as ‘a true and proper sacrifice.’ Included...

    • 1 Definitio Sacrificii
      (pp. 4-6)

      Sacrificium definitur proprium symbolum affectus sacrificalis.

      Affectus: habitus actusque tum intellectus tum voluntatis

      Sacrificalis: qui est latreuticus, propitiatorius, eucharisticus, et impetratorius.

      Latreuticus: qui soli Deo debetur, Creatori scilicet, Primo Agenti, Summo Bono, et Fini ultimo

      Propitiatorius: qui Deo debetur propter peccata

      Eucharisticus: qui Deo debetur propter beneficia collata

      Impetratorius: qui Deo debetur propter beneficia conferenda

      N.B. ‘Affectus sacrificalis’ designat illum statum mentis et cordis qui homini convenit erga Deum (1) qua Deum (et ideo est latreuticus), (2) qua peccatis offensum (et ideo est propitiatorius), (3) qua fontem omnium beneficiorum tam praeteritorum quam futurorum (et ideo est eucharisticus et impetratorius). Unde...

    • 2 Definitionis Iustificatio
      (pp. 6-8)

      Ea definitio methodologice iustificatur quae elementa certa conservat et elementa dubia indeterminate amplectitur.

      Atqui tradita definitio certa conservat sed dubia indeterminate amplectitur.

      Ergo tradita definitio methodologice iustificatur.

      Maior videtur evidens.

      Minor per partes probatur:

      (a) Tradita definitio elementa certa sacrificii conservat. Asserit enim sacrificium esse symbolum affectus sacrificalis. Quod assertum est certum: positum enim ab Augustino et Aquinate in omnes fere theologorum elucubrationes est transfusum.

      Dicit enim Augustinus: ‘Sacrificium visibile invisibilis sacrificii sacramentum, id est, sacrum signum est’ (De Civitate Dei, X, v).

      Confirmat Aquinas: ‘Oblatio sacrificii fit ad aliquid significandum. Significat autem sacrificium quod offertur exterius, interius spirituale sacrificium...

    • 3 De Proprietate Symboli
      (pp. 8-12)

      Symbolum posuimus in genere manifestationis obiectivae. Iam vero ideo fit manifestatio obiectiva ut perfectio superior in ordine inferiori reproducatur seu exprimatur. Sicut Deus perfectionem infinitam in ordine finito manifestat creando, ita homo perfectionem spiritualem in ordine sensibili et sociali repraesentat symbolizando. Unde notavit Sorokin, sociologista eminens, ubi cultura est religiosa, artes poeticas, pictorias, etc., esse symbolis refertas.⁴

      Sequitur symbolum proprium esse manifestationem obiectivam propriam. At proprie reproducitur superior perfectio in ordine inferiori si analogica quaedam proportio exsistit inter inferius manifestans et manifestatum superius. E contra, impropria est obiectiva manifestatio si loco analogicae proportionis non invenitur nisi aequivoca quaedam similitudo.

      Quibus...

    • 4 Prima Definitionis Applicatio
      (pp. 12-13)

      In primis definitio est applicanda ad sacrificium perfectum omnibusque numeris absolutum, nempe, sacrificium crucis quod dicitur.

      Ubi affectus sacrificalis maxime perfectus est repraesentandus.

      Ubi hic affectus sacrificalis singularis prorsus et perfectissimus summa proprietate repraesentatur.

      Nam summa est aptitudo naturalis ad significandum affectum sacrificalem ubi mors violenta effuso sanguine vitam pretiosissimam interemit.

      Summa praeterea est huius significationis certitudo, claritas, distinctio ubi lex et prophetae et ipse princeps legislatorum et prophetarum, Dominus Iesus, declarant auctoritate divina quid per istum symbolum naturale significetur.

      Arctissime denique inter ordinem spiritualem et sensibilem est coniunctio quae intercedit inter animam et corpus unius eiusdemque hominis.

      Quibus omnibus...

    • 5 Altera Definitionis Applicatio
      (pp. 12-28)

      Deinde definitio est applicanda ad sacrificium eucharisticum quo proprie symbolizatur sacrificalis affectus corporis Christi mystici.

      (a) In primis ergo sacrificium eucharisticum proprie symbolizat affectum sacrificalem ipsius Christi capitis corporis mystici.

      Nam sacrificium eucharisticum est proprium symbolum sacrificii crucis.

      Sed sacrificium crucis est proprium symbolum affectus sacrificalis Christi capitis.

      Mediate ergo sed vere sacrificium eucharisticum est proprium symbolum affectus sacrificalis Christi capitis.

      Consequentia valet. Nam symbolizatio, repraesentatio, manifestatio est relatio transitiva. SiAest maiusBetBest maiusC, tuncAest maiusC. Similiter, quod repraesentat repraesentans, repraesentat primum repraesentatum.⁵ Quod proprie repraesentat proprie repraesentans, proprie repraesentat primum...

    • 6 De Causis Sacrificii
      (pp. 28-36)

      Hactenus de sola essentia actum est, nempe, de eo quo sacrificium est sacrificium. Iam ad considerationem latiorem proceditur et distinguuntur variae causae.

      (a) Causa exemplaris

      Causa exemplaris sacrificii est id quod repraesentatur, scilicet, sacrificium invisibile quo anima se offert Deo, seu affectus sacrificalis.

      Quemadmodum subiectio totalis animae ad Deum sit centrum sanctitatis et iustitiae, vide 1, q. 95, a. 1; 1-11, q. 113, a. 1; etc.

      Haec interna oblatio et immolatio animae communiter dicitur ‘sacrificium improprie dictum’ quia non est symbolum; forsitan convenientius diceretur ‘sacrificium invisibile,’ ‘sacrificium exemplare,’ ‘sacrificium eminenter sumptum’; est enim unde sit sacrificium et quo tendat.

      (b)...

    • 7 De Differentia Sacrificiorum Crucis et Missae
      (pp. 36-46)

      ‘Unum itaque et idem sacrificium esse fatemur, et haberi debet, quod in missa pergitur, et quod in cruce oblatum est; quemadmodum una est et eadem hostia, Christus videlicet dominus noster, qui seipsum in ara crucis semel tantummodo cruentum immolavit. Neque enim cruenta et incruenta hostia duae sunt hostiae, sed una tantum; cuius sacrificium, postquam Dominus ita praecepit “hoc facite in meam commemorationem” in eucharistia quotidie instauratur.

      ‘Sed unus etiam atque idem sacerdos est Christus dominus. Nam ministri qui sacrificium faciunt, non suam sed Christi personam suscipiunt, cum eius corpus et sanguinem conficiunt. Id quod et ipsius consecrationis verbis ostenditur. Neque...

    • 8 De Valore Peractae Inquisitionis
      (pp. 46-51)

      Analysis haec sacrificii eucharistici substantialiter coincidit cum analysi P. Gabrielis Vasquez;12quam recenter amplexi sunt Goetzmann,13Souben,14Schepens,15Lesêtre,16Lebreton,17Coghlan,18Rickaby,19Šanda.20

      Evitatur tamen defectus logicus in systemate Vasquezii quatenus omne sacrificium ponitur in genere symboli et divisio fit inter symbola immediate et mediate repraesentantia.

      Unde salvatur ratio sacrificii absoluti quae obscuratur in theoria Vasqueziana. Praeterea, per notionem symboli proprii, explicatur cur praesentia realis requiritur ut sacrificium eucharisticum sit vere et proprie sacrificium; hoc enim requirit Vasquez sed cur requirat, non explicat. Praeterea, explicatur doctrina Augustini de sacrificio mystici corporis, Tridentini de repraesentatione, commemoratione, applicatione, participatione sacrificii crucis, tt....

  5. Pars 2: De Ente Supernaturali:: Supplementum Schematicum
    • From the 1973 Introduction to ‘De ente supernaturali,’ Regis Edition
      (pp. 53-59)
      Frederick E. Crowe

      The work ‘De ente supernaturali,’ whose title we might translate ‘On the Supernatural Order,’ was written by Bernard Lonergan in the fall semester of the academic year 1946–47, the last semester he taught at the College of the Immaculate Conception in Montreal. After joining the faculty there in the summer of 1940 he had taught a variety of treatises: sacramental and eucharistic theology, creation, eschatology, etc. In the year 1945–46 he moved into the area that was to become almost synonymous with his seminary work: trinitarian theology; and in 1946–47 into the area of his doctoral thesis...

    • [Introductio]
      (pp. 60-64)

      Duplex exstat quaestio praevia: cur de ente supernaturali tractetur; cur ab ente hoc abstractissimo ordiamur.

      De ente supernaturali tractatur ut explicetur gratuitas gratiae. Si enim gratuitum Dei donum non esset, gratia non esset. Ex parte quidem haec gratuitas explicatur quia in Adamo peccavimus et ideo iuste eis privamur quibus ante peccatum Adamus gavisus est. At haec explicatio est partialis tantum et minor totius atque facilior pars. Maxime gratia est donum gratuitum quia excedit proportionem nostrae naturae, quia supernaturalis est.

      Si vero quis mavult dictis sacrae Scripturae et sanctorum Patrum ita esse contentus ut theologorum explicationes missas faciat, audiat Aquinatem:

      …...

    • THESIS I: Exsistit creata communicatio divinae naturae, seu principium creatum, proportionatum, et remotum quo creaturae insunt operationes quibus attingitur Deus uti in se est.
      (pp. 64-78)

      1 Colliguntur veritates ex tractatibus de Verbo incarnato, de gratia habituali, de virtutibus infusis, de Deo fine ultimo.

      2 Quae veritates collectae in unum ordinem rediguntur sub ratione communicationis divinae naturae.

      Quare materialiter thesis nihil asserit quod alibi non tractetur et probetur; sed formaliter sumpta thesis addit ordinationem materiae aliunde derivatae.

      natura: substantia prout est principium remotum operationum.

      substantia: id cui competit esse per se; essentia simpliciter dicta.

      Haec definitio est accuratior: ‘per se’ dicit habitudinem alicuius ad se ipsum, ideoque est relatio rationis tantum;³ essentiae simpliciter dictae opponitur essentia secundum quid, seu accidentis ontologici quod habet quidem essentiam et...

    • THESIS II: Haec creata divinae naturae communicatio non solum naturae humanae sed etiam cuiuslibet finitae substantiae proportionem excedit ideoque est supernaturalis simpliciter.
      (pp. 78-96)

      Stabilitur proprietas fundamentalis quae in creata communicatione divinae naturae elucet. Haec proprietas fiet regula et fons caeterorum omnium quae in hoc tractatu sunt dicenda.

      naturale: quod iacet intra naturae proportionem; quod ad naturam pertinet sive constitutive, sive consecutive, sive exigitive.

      Stricte constituitur natura per substantiam (forma pura in angelis, forma substantialis cum materia in materialibus).

      Late constituitur natura per substantiam, esse substantiam sequens, et accidentia quae ex substantia profluunt.

      Consequuntur naturam principaliter finis, qui est operatio vel operationum complexus, secundario vero ea quae in subiecto recipiuntur in ordine ad finem vel ex fine adepto.

      Exiguntur a natura conditiones extrinsecae cum...

    • THESIS III: Quia actus non solum virtutum theologicarum sed etiam aliarum virtutum, inquantum in parte rationali et sicut oportet a Christiano eliciuntur, ab obiecto formali supernaturali specificantur, ideo simpliciter supernaturales sunt quoad substantiam et quidem ratione obiecti formalis.
      (pp. 96-126)

      Extenditur campus supernaturalitatis.

      In prima enim thesi sola principaliora in medium afferebantur, nempe, unio hypostatica, gratia sanctificans, caritas, visio beatifica. Quatenus his constituitur, creata communicatio divinae naturae in secunda thesi demonstrata est esse simpliciter supernaturalis.

      At creata communicatio divinae naturae totum renovat hominem: vetus enim homo est totus deponendus et novus homo est in Christo induendus. Quae conformatio vitae nostrae ad vitam Christi maxime in actibus virtutum elucet. Quaeritur ergo utrum hi actus sint simpliciter supernaturales et qua ratione supernaturales esse cognoscantur.

      actus: scil., secundus.

      virtus: habitus operativus bonus.

      virtutes theologicae: fides, spes, caritas.

      virtutes aliae: prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia,...

    • THESIS IV: Potentia ad supernaturalia simpliciter est obedientialis.
      (pp. 126-228)

      Determinatis utrum sit communicatio creata divinae naturae, qualis sit, et ad quales actus ducat, quaeritur quaenam sit potentia substantiae finitae ad hanc communicationem recipiendam et ad hos actus eliciendos.

      1Potentiaest ordo ad actum.

      Potentia activaest ordo ad actum producendum.

      Potentia passivaest ordo ad actum recipiendum.

      Cum actus qui recipi potest sit vel primus vel secundus, potentia passiva dividitur in accidentalem et essentialem. Circa actum primum et secundum, vide thesin tertiam.46

      Potentia passiva accidentalisest ordo actus primi ad actum secundum recipiendum. Exempla: formae substantialis ad esse; formae accidentalis ad operationem; habitus ad usum habitus; cuiuscumque principii...

    • THESIS V: Gratia actualis interna essentialiter consistit in actibus secundis intellectu et voluntatis vitalibus, principalibus, et supernaturalibus.
      (pp. 228-255)

      gratia: ens reale, accidentale, homini gratis collatum in ordine ad Deum uti in se est possidendum.

      actualis: quae respicit non qualitatem permanentem sed operationem transeuntem.

      interna: recepta in potentiis animae superioribus, non prout hae potentiae ab obiectis moventur, sed prout immediate a Deo gubernantur.

      essentiale constitutivum: id quo posito habetur (1) ipsa res de qua quaeritur, (2) systematica deductio omnium eiusdem rei proprietatum, (3) nulla consequentia inconveniens.

      actus: notio primitiva.

      actus secundus: actus simpliciter; opponituractui primoqui secundum quid est actus et secundum quid est potentia.

      vitalis: qui pertinet ad ordinem viventium qua viventium; puta, nutriri, generare (stricte), sentire,...

  6. Pars 3: De Scientia atque Voluntate Dei
    • From the 1973 Introduction to ‘De scientia atque voluntate Dei,’ Regis Edition
      (pp. 257-261)
      Frederick E. Crowe

      The work here re-edited has been known under two titles: ‘De praedestinatione’ (‘On Predestination’) and (more correctly, I think) ‘De scientia atque voluntate Dei’ (‘On God’s Knowledge and Will’). It was written for and during a set of lectures Fr Lonergan gave at Regis College in the second semester of the academic year 1949–1950. The sequence of courses that year in this part of the curriculum was: Trinity in the first semester, and the one God (‘De Deo uno’) in the second. Fr Lonergan had given the course on the Trinity, Fr Peter Mueller lectured for the first half...

    • 1 De Fine Huius Operis
      (pp. 262-264)

      (a) Sacra theologia ita dividitur ut primo per viam inventionis ex sacra Scriptura, Patribus, conciliis, theologis quid sit credendum determinetur, deinde per viam doctrinae secundum praeclarum exemplum S. Thomae quaeratur fructuosissima illa intelligentia, etsi limitata, quam laudat concilium Vaticanum.⁶

      (b) Hoc supplementum supponit aliunde haustam non solum determinationem eorum quae ad fidem vel pertinent vel quoquo modo accedunt, sed etiam sententiarum diversarum quaestionumque historiae notitiam.

      Unice ergo intendimus qua brevitate quantaque cohaerentia fieri possit, ut notionibus apte declaratis et theorematibus stabilitis perspiciat diligentia alumnorum studentium quid hac in vita a nobis intelligi non possit, quid autem intelligi possit et debeat....

    • 2 De Natura Analysis Metaphysicae
      (pp. 264-266)

      (a) In sequentibus frequentissime argumentum erit analysis metaphysica, cuius natura statim perspici debet.

      Processio semper est eadem: de propositionibus veris proceditur ad entia quibus propositio vera sit vera.

      Quare analysis metaphysica syllogismo declarari potest.

      Maior praemissa est definitio veritatis, nempe, veritas consistit in adaequatione intellectus et rei.

      Minor praemissa est haec vel illa veritas.

      Conclusio est de entibus quae requiruntur et sufficiunt ut vera sit propositio seu ut adaequatio intellectus et rei exsistat.

      (b) Distinctio fundamentalis in analysi metaphysica viget inter denominationem intrinsecam et denominationem extrinsecam.

      Denominatio est subiecto intrinseca si adaequatio veritatis habetur per entitatem subiecto intrinsecam.

      Ita ‘Socrates...

    • 3 De Comparatione Entis Aeterni et Temporalis
      (pp. 266-270)

      (a) Notissima est doctrina S. Thomae nihil Deo praeteritum vel futurum esse, omnia autem praesentia.

      Quod brevi argumento declarari potest. Si enim quid umquam est Deo praesens, semper est Deo praesens. Nam secundum quandam partem seu instans aeternitatis est praesens. Quae pars seu instans semper est, cum aeternitas sit tota simul.

      (b) Quaeres vero quid sit istud ‘simul esse’ quo omnia Deo sunt praesentia et nihil praeteritum vel futurum.

      Respondetur: ‘est’ duo significat; primo et semper significat ens et verum, et ita non differt ab ‘erat’ vel ‘erit’; deinde connotat comparationem inter tempus rei et tempus iudicantis, et ita differt...

    • 4 Operatio Immanens et Contingens
      (pp. 270-272)

      (a) Quidquid contingenter de Deo dicitur, per denominationem extrinsecam habet adaequationem veritatis.

      Aut enim per denominationem intrinsecam, aut per denominationem extrinsecam. Atqui intrinseca denominatio est impossibilis. Ergo per denominationem extrinsecam.

      Minor patet: nulla enim entitas contingens potest esse intrinseca Deo absolute simplici et necessario.

      (b) Sunt operationes immanentes quae contingenter de Deo dicuntur.

      Deus enim scit hunc mundum exsistere; praeterea, vult hunc mundum exsistere. At liberrimo consilio creavit. Potuit non creare. Contingenter creavit. Ideoque potuit non scire hunc mundum exsistere; potuit non velle hunc mundum exsistere; ideoque contingenter de Deo dicitur quod scit et vult hunc mundum exsistere.

      (c) Quamvis...

    • 5 De Actione et Passione
      (pp. 272-274)

      (a) Quaestio ponitur de illa actione quae necessario infert passionem, scilicet, de exercitio causalitatis efficientis.

      Non ergo agitur de actu secundo; si hoc intelligo, hoc non patitur neque in eo est passio; imo, meum intelligere est pati, et ego patior.

      Non agitur de eo quod est per accidens sed de eo quod per se convenit actioni et passioni et quidem secundum legem metaphysicam quae exceptiones non admittit. Quare non quaeritur de actione prout est in materialibus vel prout est in creaturis sed de actione ut sic.

      (b) Quaestio est utrum actio et passio sint duo entia an unum tantum.

      Respondetur...

    • 6 De Necessario et Contingente
      (pp. 274-276)

      (a) Necessarium est quod non potest non esse.

      Esse est esse exsistentiae; quare necessarium non potest non exsistere; e contrario, impossibile non potest exsistere.

      (b) Necessitas est triplex: absoluta, ex suppositione alterius, et ex suppositione sui ipsius.

      Absoluta est necessitas eius quod non potest non exsistere. Unde solus Deus est absolute necessarius.

      Ex suppositione alterius, triplex est necessitas, nempe, metaphysica, physica, et moralis.

      Ipsa haec necessitas viget in ordine essentiali; consistit in nexu quodam necessario inter antecedens et consequens.

      Prout nexus est lex metaphysica, lex physica, vel lex moralis, fiunt distinctiones.

      Lex metaphysica est quod substantia finita non potest esse...

    • 7 De Futuris Contingentibus
      (pp. 276-278)

      (a) Quaeri solet inde ab Aristotele utrum contingentia futura sint determinate vera. E.g., utrum hodie verum iudicium elici possit quod cras fiet proelium navale.10

      (b) Primo, respondetur negative circa scientiam humanam.

      Homo enim secundum esse et cognoscere est ens temporale; quare futurum non est ei praesens. Praeterea, ei non est praesens aliquid aliud quod necessario nexu cum futuro contingente connectitur; secus, futurum illud non esset contingens sed necessarium.

      Unde colligitur quod iudicium praesens ‘hoc contingens futurum aliquando erit’ non potest habere adaequationem veritatis sive ex parte ipsius futuri contingentis quia non nunc est sive ex parte alterius quocum necessario connectitur...

    • 8 De Transcendentia Divina
      (pp. 278-280)

      (a) Consideretur hic syllogismus.

      Si Deus hoc aliquid exsistere sive scit sive vult sive facit, necessario hoc aliquid est. Atqui Deus hoc aliquid exsistere scit, vult, vel facit. Ergo necessario hoc aliquid est.

      (b) Maior est veritas necessaria necessitate metaphysica.

      Absolute enim impossibile est ut Deus infinite perfectus vel erret vel frustra velit vel frustra agat.

      Quidquid ergo Deus scit, infallibiliter scit; quidquid vult, efficaciter vult; quidquid facit, irresistibiliter facit.

      Sed quod infallibiliter scitur esse, vel quod efficaciter volitur esse, vel quod irresistibiliter efficitur, illud necessario est.

      (c) Minor est veritas necessaria ex suppositione. Supposito quod hoc aliquid exsistit, necessarium...

    • 9 Principia Prioritatis et Simultaneitatis
      (pp. 280-283)

      (a) Colliguntur ex antecessis brevia principia quae in subsequenti materia sunt utilissima.

      (b) Principium prioritatis ponitur in ordine causali, secundum illud quod causa est prior suo effectu.

      Porro, Deus est omnium causa agens, et agit per intellectum et voluntatem.

      Quare quidquid est, est ex Deo sciente, volente, efficiente.

      Ergo prius Deus scit, vult, facit ut hoc aliquid exsistat quam hoc aliquid exsistit.

      Quae prioritas est causalis.

      (c) Principium simultaneitatis ponitur in ordine veritatis, secundum quod denominationes extrinsecae inducunt veritates simultaneas seu veritates quae habent adaequationem cum re per eandem entitatem.

      Porro, quidquid contingenter de Deo dicitur, per denominationem extrinsecam dicitur....

    • 10 De Scientia Dei
      (pp. 284-286)

      (a) Actus scientiae Dei est ipse actus purus intelligendi seu ipsum intelligere;12quare hic actus est unicus, neque umquam est potentia vel habitu sed semper actu.

      Obiectum scientiae Dei dividitur in primarium et secundarium; obiectum primarium est ipse actus purus, seu ipsum esse subsistens, seu ipsa divina essentia; obiectum vero secundarium tripliciter dividitur et secundum hanc obiecti divisionem sermo fit de scientia simplicis intelligentiae, de scientia media, et de scientia visionis.

      (b) Per scientiam simplicis intelligentiae Deus intelligit totam seriem mundorum possibilium cum omnibus suis partibus, eventibus, et nexibus sive necessariis sive contingentibus.

      Fundamentum huius scientiae est obiectum primarium. Intelligendo...

    • 11 De Diversis Radicibus Scientiae Mediae
      (pp. 286-295)

      (a) Duplex semper est quaestio, Quid sit, et An sit.

      Quaestio de radice scientiae mediae est, non quaestio an sit, sed quaestio quid sit et quidem usque ad ultimum ‘cur.’

      Hanc radicem posuimus in ipsa divina transcendentia. Alii aliter faciunt quorum tamen sententiae aut ad nostram revocari possunt aut inconvenientes demonstrantur.

      (b) Ipse Molina, Bellarminus,13et forte alii radicem scientiae mediae in divina super-comprehensione voluntatis liberae posuerunt. Ita perfecte ergo creator creabilem voluntatem comprehendit ut clare distincteque perspiciat quid in singulis adiunctis electura esset.

      Circa quam sententiam haec est difficultas. Aut supponitur nexus necessarius inter ipsam voluntatem comprehensam et suos...

    • 12 De Ordine
      (pp. 296-298)

      (a) Totum est unum, intelligibile, completum.

      Pars est id quod ad totum intelligibiliter refertur et ex quo totum intelligibiliter constituitur.

      Uti patet, ipsae partes cuiusdam totius maioris possunt esse tota minora ex partibus minoribus constituta. Ita res subsistentes constituuntur entibus quibus, uti potentia, actu, etc.; iterum res subsistentes sunt partes specierum; et species subsistentium sunt partes totius universi.

      (b) Ordo invenitur tum in toto prout intelligibiliter ex partibus constituitur tum in partibus prout intelligibiliter inter se et ad totum referuntur.

      Abstracte ordo dicit solas relationes; concrete dicit et relationes et earum subiecta, fundamenta, terminos; agetur praecipue de ordine concrete dicto....

    • 13 De Bono et Fine
      (pp. 298-302)

      (a) Bonum simpliciter est ipsa bonitas divina; bonum per participationem est bonitas creata.

      (b) Bonum per participationem dicitur vel ratione sui vel ratione alterius.

      Ratione sui bonum est totum exsistens, seu unum, intelligibile, completum, et exsistens.

      Ratione alterius bona est pars; et sic principaliter bona est pars illa ultima seu ultima perfectio unde totum completur; secundario vero bonae sunt partes inter se et ad totum ordinatae.

      (c) Distinguuntur bonum commune et bonum particulare. Bonum commune est bonum totius maioris; bonum vero particulare est bonum totius minoris quod pars est maioris. Unde concludes: bonum commune includit bonum particulare; totum enim maius...

    • 14 De Malo
      (pp. 302-308)

      (a) Malum est boni privatio.

      Malum ergo tria dicit: exsistunt partes cuiusdam totius intelligibilis; totum exsistere debet; at quoddam partium exsistentium complementum deficit.

      (b) Malum dividitur in malum simpliciter et malum secundum quid, prout totum simpliciter vel secundum quid exsistere debet.

      (c) Malum morale28(malum culpae, formale peccati formalis) in eo consistit quod appetitus rationalis irrationabiliter ab actione sua deficit.

      Est ergo defectus actionis. Non est ens sed entis privatio. Contra legem positivam peccatur non agendo. Contra legem negativam peccatur non impediendo motum contrarium ex bono apparente ortum.

      Est defectus ipsi voluntati intraneus. Sane consequuntur alia mala, nempe, materiale peccati,...

    • 15 De Divina Voluntate
      (pp. 308-314)

      (a) Unicus est actus, unica est volitio divinae voluntatis, nempe, ipse actus purus. Deus enim est absolute simplex.

      (b) Unde statim concludes: non est dicendum Deum hoc velle quia illud vult; sic enim supponitur pluralitas volitionum; et inde oritur pseudo-problema de ordine inter volitiones falso multiplicatas.

      Deus tamen vult rerum ordinem; et ideo dici oportet Deum velle hoc esse propter illud.30

      (c) Iterum concludes: cum actus voluntatis divinae sit actus purus increatus, non est assignanda causa volitionis divinae.

      Attamen, cum ad perfectionem voluntatis pertineat ut sit appetitus rationalis intellectum sequens, agnoscendus est ordo quidam inter intelligere divinum et divinum velle....

    • 16 De Amore Divino
      (pp. 314-316)

      (a) Amare est velle bonum alicui.33

      Quare quatenus amor dicit bonum velle, redeunt omnia quae dicta sunt de voluntate divina.

      Addit autem amor super velle quoddam obiectum-cui; quae additio fit non per analysin in magis abstracta sed per reditionem in magis concreta.

      Bonum enim et ens convertuntur; at omne ens est exsistens; omne ergo bonum est cuiusdam subiecti exsistentis; et ideo velle bonum etiam est velle bonum alicui seu amare.

      (b) Evitanda est confusio illa per quam obiectum-cui amoris intruditur in ordinem finium. Finis-cui non est finis. Nam finis est bonum quod volitur.

      Exsistit ordo quidam bonorum secundum quod totum...

    • 17 De Causa Efficiente
      (pp. 316-322)

      (a) Antequam de divina operatione in omni operante tractemus, operae pretium esse videtur naturam causae efficientis et eiusdem divisiones exponere.

      (b) Causa efficiens definitur ea quae actione sua in effectum influit.

      In causa efficiente distinguuntur ‘posse agere’ et ‘actu agere.’

      ‘Posse agere’ tripliciter dividitur: potentia essentialis, habitus, et actus secundus; ita qui habet intellectum possibilem, qui habet habitum scientiae, et qui habet actum intelligendi potest producere verbum; similiter qui habet voluntatem, habitum in voluntate receptum, actum volendi finem potest producere volitionem mediorum.

      ‘Actu agere’ dicitur de eo qui potest agere per denominationem extrinsecam ab ipso effectu.

      ‘Actio,’ ‘influxus,’36nihil est...

    • 18 De Actione Divina
      (pp. 322-335)

      (a) Circa actionem divinam quattuor praecipuae sunt sententiae, nempe, S. Thomae, Durandi, Bañezii, et Molinae.

      (b) Sententiam S. Thomae tractavimus alibi.37

      Secundum hanc sententiam distinguuntur duo aspectus divinae actionis ad extra: aspectus causalitatis efficientis (§§5, 17), et aspectus causae transcendentis (§§8, 9).

      Secundum aspectum causalitatis efficientis sic proceditur.

      Causa causae est causa causati.38

      Atqui Deus quadrupliciter est causa causae: Deus enim creat, conservat, applicat, et tamquam instrumentum usurpat omnem causam creatam.

      Ergo Deus est causa causati cuiuslibet.

      Maior est evidens; minor probata est sectione praecedente (§17); sensus conclusionis est omnem effectum esse actionem Dei ut causae primae et principalis, ubi...

    • 19 De Divina Actione Sententiae Aliae
      (pp. 336-342)

      (a) Durandi sententia est: Deus immediate non concurrit; causat effectus causarum creatarum solummodo inquantum eas creat et conservat.45

      Quae sententia est reicienda (1) quia non agnoscit immediationem virtutis, (2) quia non agnoscit applicationem et instrumentalitatem causae creatae, (3) quia praetermittere videtur divinam transcendentiam.

      (b) Molinae sententia est: Deus immediate concurrit ad omnem effectum producendum; quae immediatio est suppositi; Deus et causa creata sunt causae partiales et integrantes; Deus producit esse effectus, causa creata producit taleitatem effectus.46

      Quae sententia verum dicit inquantum intelligit divinam transcendentiam esse in signo simultaneo; minus tamen placet (1) quia non agnoscit applicationem et instrumentalitatem, (2) quia...

    • 20 Utrum Formale Peccati in Deum Reduci Possit
      (pp. 342-351)

      (a) Dominium Dei est transcendens. Si enim hoc aliquid esse Deus scit, vult, facit, necessario hoc est (§8). Praeterea, Deus est omnisciens atque omnipotens; quare nihil esse potest nisi Deus scit et volens facit.

      At hoc in mundo sunt peccata formalia. Iure ergo quaeritur utrum formale peccati in Deum reduci possit.

      Respondetur formale peccati in Deum reduci non posse sive tamquam in causam sive tamquam in auctorem sive ullo prorsus alio modo.

      (b) Et imprimis formale peccati in Deum tamquam in causam efficientem vel finalem reduci non potest. Non enim potest fieri reductio in causam nisi exsistit effectus qui reducatur....

    • 21 De Voluntate Dei Antecedente
      (pp. 352-360)

      (a) Ad fidem pertinet Deum ita alios praedestinare et alios reprobare ut tamen omnes salvos fieri velit.

      Qua de causa distingui oportet inter antecedentem voluntatem qua omnes salvos vult Deus et consequentem voluntatem qua Deus quosdam reprobare vult. Secus adesset contradictio.

      Alibi probatum assumimus hanc salvificam et universalem voluntatem antecedentem esse seriam et actuosam, neque fictam sed veram.

      Illud solum ergo inquirimus qualis sit ista voluntas antecedens et quemadmodum a voluntate consequente differat.

      (b) Prima conclusio est quaestionem poni non circa volitionem divinam entitative spectatam neque circa ipsa obiecta volita in se considerata sed de volitione divina terminative sumpta seu...

    • 22 Voluntatis Antecedentis Conceptiones Aliae
      (pp. 360-364)

      (a) Quidam afferunt signa seu momenta rationis;52aliter enim volitur finis et aliter voluntur ea quae ad finem sunt; unde distinguunt priora signa in quibus voluntas Dei est antecedens et posteriora signa in quibus voluntas Dei est consequens.

      Qui decepti videntur esse ex duplici sensu istius nominis ‘finis.’ Aliter enim dicitur finis qui est ultima rei perfectio seu ultimum complementum cuiusdam totius. Aliter dicitur finis qui est ipsum totum, seu unum, intelligibile, et completum. Porro, finis primo modo dictus est propter finem secundo modo dictum; pars enim est propter totum; et ita docet S. Thomas ordinem universi esse maximum bonum...

    • 23 Cur Deus Malum Culpae Permittat
      (pp. 364-372)

      (a) Distinguitur duplex usus divini dominii transcendentis, nempe, usus coniunctus et usus purus.

      Usus coniunctus est ille secundum quem dicitur Deus velle agere per causas secundas. Ita Deus est causa prima omnium quae per virtutes creatas fiunt inquantum omnes istas virtutes creat, conservat, applicat, usurpat; per usum coniunctum dominii transcendentis Deus infallibiliter scit et efficaciter vult et irresistibiliter facit idem quod per applicationem et instrumentalitatem virtutis creatae et conservatae producitur.

      Intra ambitum usus coniuncti includuntur etiam media salutis gratuita et supernaturalia, uti humanitas Domini nostri Iesu Christi, gratiae habituales et actuales, revelatio, redemptio, ecclesia, sacramenta, et omnia alia quae entia...

    • 24 De Signis Rationis
      (pp. 372-378)

      (a) Sapientis est ordinare. Qui vero res ordinat aliud ponit primum, aliud secundum, et ita porro. Quare secundum quod aliud alteri praeintelligitur, ponuntur signa rationis.

      Hanc ob causam sex signa rationis et singulorum in duas partes divisionem distinguimus ad ordinandam hanc materiam circa providentiam divinam. Quae omnia siglisA,A′,A″,B,B′,B″,C,C′,C″,D,D′,D″,E,E′,E″,F,F′,F″ convenienter designantur.

      (b) Primo signo ponimus scientiam simplicis intelligentiae secundum quam Deus totam seriem mundorum possibilium in sua virtute omnipotente intelligit,A.

      Et in primo signo distinguimus inter ipsam intelligibilem rerum ordinem,A′, et...

    • 25 De Praedestinatione et Reprobatione
      (pp. 378-388)

      (a) Providentia divina est ratio ordinis rerum in finem prout in mente divina exsistit.59

      Praedestinatio est pars providentiae, nempe, ratio transmissionis creaturae rationalis in finem vitae aeternae.60

      Reprobatio est praevisio et permissio culpae et praeparatio poenae aeternae.61

      Quae omnia pertinent ad quartum signum rationis seu ad scientiam visionis quae liberam volitionem hunc mundum creandi supponit. Vide §24, d, k.

      (b) Dilectio divina dicit affectum divinae volitionis erga praedestinatos.62

      Electio dicit eundem affectum quatenus hi prae aliis eliguntur ad vitam aeternam.

      Odium denique dicit affectum eiusdem volitionis erga reprobos.

      Quae omnia pertinent ad tertium signum rationis, nempe ad liberrimam volitionem qua...

    • 26 Obiectiones
      (pp. 388-402)

      (a) Inconvenienter dicuntur actus quidam divini et aeterni esse contingentes, e.g., §4, et passim. Quod enim est absolute simplex et absolute necessarium, nullo modo est contingens.

      Respondetur: pari inconvenientia dicitur liberrimum consilium quo Deus creare decrevit esse actus necessarius.

      Ad rationem allatam distinguo: actus purus entitative consideratus nullo modo est contingens, concedo; terminative consideratus nullo modo est contingens, nego.

      (b) Instas: ista adverbia, nempe, ‘entitative,’ ‘terminative,’ nihil esse videntur nisi effugium verbale.

      Respondetur: Si ens, actus, realitas cognoscuntur sensu, imaginatione, nominibus, concedo; si cognoscuntur per veritatem tamquam medium in quo, nego.

      Aliter enim alia veritas habet adaequationem veritatis. Quod Deus...

    • 27 Principiorum Summula
      (pp. 402-411)

      (a) Circa divinum dominium

      Cum ipse Deus sit fons omnis intelligibilitatis, veritatis, bonitatis, entitatis, fieri non potest ut ex alio scientiam acquirat, vel praeter actionem eius quicquam producatur.

      Imo, cum spiritus sit, cumque per intellectum et voluntatem agat, non solum ut causa prima et principalis omnia producit, sed eadem omnia etiam intellectu praeconcipit et liberrima volitione vult.

      Cum denique Deus sit perfectione infinitus, necessario est scientia eius infallibilis, volitio eius efficax, et actio eius, scientiam volitionemque exsequens, irresistibilis.

      (b) Circa ordinem universi

      Cum omnis mundus possibilis necessario sapientiam divini intellectus et divinae voluntatis bonitatem repraesentet, exsistit ordo universi concretus, spatio...

  7. Pars 4: Analysis Fidei
    • From the 1973 Introduction to ‘Analysis Fidei,’ Regis Edition
      (pp. 413-413)
      Frederick E. Crowe

      Bernard Lonergan is listed as having taught the course ‘De fide’ in fundamental theology, during the first year of his professorial career, 1940–41, at the College of the Immaculate Conception in Montreal. But he does not seem to have returned to this treatise till 1947–48 at Regis College in Toronto. In that year he taught ‘De gratia’ and ‘De virtutibus’ in sequence and as a kind of unit that lasted throughout the academic year. There exist somereportationesof the course. The work ‘De ente supernaturali’ was used as a manual for the part on divine grace, but...

    • 1 Processus Logicus
      (pp. 414-416)

      Processus logicus duos syllogismos complectitur:

      (a) Quidquid Deus sciens homini veraciter revelat est homini credendum.

      Atqui hoc est quod Deus sciens homini veraciter revelat.

      Ergo hoc est homini credendum.

      (b) Si illud quod homini est credendum naturalem intellectus humani proportionem excedit, tunc homo de facto ad finem supernaturalem ordinatur et destinatur.

      Atqui illud quod homini est credendum naturalem intellectus humani proportionem excedit.

      Ergo homo de facto ad finem supernaturalem ordinatur et destinatur.

      (c) Sensus huius alterius syllogismi sic exponitur.

      Quod est homini credendum est bonum humani intellectus; scilicet, est bonum, non tantum absolute (sicut omne ens est bonum) sed etiam...

    • 2 Processus Psychologicus
      (pp. 416-418)

      Processus psychologicus in duas dividitur partes. Alii enim actus remote fidem antecedunt: alii proxime in ipsam fidem ducunt.

      Actus principales, qui remote fidem antecedunt, sunt quattuor iudicia quibus quis affirmat veras esse quattuor praemissas supra recitatas.

      Actus secundarii, qui remote fidem antecedunt, sunt omnes quibus ad haec quattuor iudicia proferenda pervenitur.

      Actus qui proxime ipsam fidem respiciunt sunt sex sequentes.

      Primus est ipsum initium fidei supernaturale. Consistit in actu intelligendi reflexo quo quis perspicit evidentiam sufficere ut rationabiliter eliciat quinque actus sequentes.

      Secundus est iudicium practicum credibilitatis mysteriorum. Consistit in eo quod quis affirmat se in finem supernaturalem de facto...

    • 3 Quid Sit Actus Intelligendi Reflexus
      (pp. 418-420)

      Incrementum cognitionis humanae tribus gradibus perficitur.⁴

      Primus gradus est experientia. Consistit in actibus sensuum externorum et internorum.

      Alter gradus est intelligentiae. Incipit ab admiratione illa quae exprimitur per quaestionem, Quid sit. Consistit in duobus actibus: primo ipsa quidditas sive rei sive nominis intelligitur; deinde eadem per definitionem, cogitationem, considerationem, vel suppositionem, verbo interiori incomplexo dicitur.

      Tertius gradus est reflectionis. Incipit ab inquietudine critica quae exprimitur per quaestionem, An sit. Pergit ad totam evidentiam colligendam atque ordinandam sive in sensibus invenitur, sive in memoria, sive in definitionibus, sive in hypothesibus, sive in iudiciis anteactis. Quibus omnibus collectis et ordinatis, incipit ponderatio...

    • 4 Quod in Processu Fidei Psychologico Cardo Est Actus Intelligendi Reflexus
      (pp. 420-422)

      Cardo cuiusdam processus in illo actu est ponendus in quo omnia antecedentia in unum colliguntur et omnia subsequentia anticipantur et quodammodo fundantur.

      Iam vero in actu intelligendi reflexo omnia antecedentia in unum colliguntur. Actus enim remote fidem antecedentes constituunt quandam evidentiae apprehensionem. Quae apprehensio aliter fit in doctis et aliter in incultis, aliter in fidem habentibus et aliter in iis qui ad fidem procedunt. Multos et diversos actus includit circa quaestiones philosophicas, historicas, physicas, apologeticas. In quibus pervestigandis atque perscrutandis facile tota vita humana consumi potest, nisi quis ponit quaestionem reflexam de proprio fine ac credendi obligatione. Quae sane quaestio...

    • 5 Quantum Differunt Processus Logicus et Psychologicus
      (pp. 422-424)

      Processus logicus est abstracta quaedam repraesentatio processus psychologici.

      Ita syllogismus logicus continet tres propositiones quae repraesentant obiecta iudiciorum possibilium.

      Syllogismus vero psychologicus continet tres iudicandi actus quibus homo rationabiliter verum affirmat.

      Syllogismus logicus continet vocem illam, Ergo, quae repraesentat obiectum cuiusdam possibilis actus reflexi intelligendi.

      Syllogismus vero psychologicus continet actualem actum intelligendi reflexum quo quis sub influxu reflexionis criticae modo synthetico evidentiam in diversis actibus dispersam apprehendit eamque sufficere perspicit ad iudicium rationabiliter proferendum.⁶

      At processus fidei psychologicus addit super syllogismum non solum logicum sed etiam psychologicum.

      Nam in actu intelligendi reflexo qui ad fidei assensum ducit, non solum iudicium...

    • 6 Quid Sit Coactio Intellectus et Quid Rationalizatio
      (pp. 424-426)

      Obiectiva intellectus coactio est ab ipsis rebus vel rerum testimoniis cognoscendis, quae contradictorie se opponant ad iudicia falsa.

      Subiectiva intellectus coactio (1) ex ipsa experientia oritur, (2) per claram intelligentiam et distinctam conceptionem augetur, and (3) per ipsam intellectus legem, nempe, principium rationis sufficientis imponitur.

      Daemones ergo, qui valde perspicaces sunt per naturam, maximam intellectus coactionem subeunt. Qui tamen cum ad finem supernaturalem non ordinentur, sciunt mysteria revelata non esse bonum relate ad proprios intellectus, et ideo in fidei assensum progredi non possunt.⁷

      Homines vero qui fidem iugum grave ducunt eamque amplecti nolunt, ipsam intellectus coactionem evitare conantur. Qua de...

    • 7 Quid Sit Analysis Fidei
      (pp. 426-427)

      Cum scientia sit certa rei cognitio per causas suas, analysis fidei intendit assensum fidei resolvere in causas omnes, intrinsecas et extrinsecas, proximas, medias, et immediatas seu primas.

      Agitur ergo de analysi ontologica, psychologica, typica: ontologica, quia de rebus et de actibus agitur; psychologica, quia res sunt cognoscendae et volendae, actus vero sunt intellectus et voluntatis; typica, quia de necessariis vel saltem communiter contingentibus tractatur.

      Haec igitur quaestio non est apologetica (quaenam sit vera fides), neque practica (quemadmodum vera fides suadeatur), neque logica (e quibusnam praemissis quaenam sequantur conclusiones validae). Sed actus verae fidei exsistere supponitur, et quaeritur per rationem fide...

    • 8 Brevis Conspectus
      (pp. 426-428)

      Omne ens finitum est in finem; habet formam per quam fini proportionatur; est ab agente seu movente; et exsistit in quodam subiecto.

      Subiectum fidei seu causa materialis est homo viator.

      Finis est terminus per fidem cognoscendus, nempe, ipse Deus unus et trinus, praesens oeconomia salutis, Christus incarnatus, ecclesia, etc.

      Obiectum formale est verum, nempe, verum a Deo revelatum.

      Notandum est verum esse in intellectu, in ipso assensu. Bonum et malum sunt in rebus; verum et falsum sunt in intellectu. Iterum, veritas logica formaliter est in solo iudicio seu assensu.

      Quod verum est quodammodo forma per quam actus fidei suo termino...

    • 9 Motivum Fidei in Facto Esse
      (pp. 428-432)

      Non agitur de processu psychologico qui in assensum fidei ducit. Sed quaeritur de ipso fidei assensu, qui est actus naturae rationalis qua rationalis, et ideo non solum obiectum attingit (sicut visus colorem) sed etiam dicit habitudinem ad rationem, causam, motivum, fundamentum cur obiectum attingat.⁸

      Porro illud est fidei proprium quod ultimum suum motivum est scientia non credentis sed eius in quem credit.

      Cur revelatum credis? Quia est verbum Dei. Cur verbum Dei credis? Quia Deus veraciter loquitur, imo fallere non potest. Cur Deo veraciter loquenti credis? Quia veraciter loquens dicit id quod in mente habet, et de eo quod Deus...

    • 10 De Obiecto Formali Supernaturali
      (pp. 432-436)

      Notum est principium Aristotelico-Thomisticum: actus cognosci ex obiectis; habitus ex actibus; potentias ex habitibus; et ipsam animae essentiam ex potentiis.⁹

      Notum est axioma theologicum: supernaturalia secundum analogiam naturae aliqualiter intelligi (db 1796).

      Unde analysis theologica et Thomistica ponit gratiam sanctificantem in ipsa animae essentia; ex gratia fluunt virtutes infusae sicut potentiae ex essentia animae; ex virtutibus fluunt actus sicut actus naturales ex habitibus naturaliter acquisitis; denique per actus attinguntur obiecta ex quibus ipsi actus speciem ducunt.

      Quare dicendum est doctrinam de obiecto formali supernaturali fundari in principiis methodologicis cum philosophicis tum theologicis.

      Obicit tamen P. Lennerz, §327:10Quamvis obiecta specifice...

    • 11 Quod Qui Credit Sicut Oportet Obiectum Formale Supernaturale Attingit
      (pp. 436-438)

      Absolute supernaturale est quod excedit proportionem cuiuslibet substantiae finitae. Quare supernaturale quoad actus cognoscitivos est id quod excedit proportionem cuiuslibet intellectus finiti.

      Porro duplex est operatio intellectus. Prima operatio est qua intelligitur rei essentia seu quidditas; et secundum hanc operationem obiectum proportionatum intellectus humani est quidditas rei materialis. Unde beati Deum uti in se est videntes attingunt obiectum formale supernaturale. Viatores autem concipientes sive ipsum Deum sive bona supernaturalia per negationem, analogiam, et excessum, nihil faciunt quod excedit naturalem proportionem intellectus finiti.

      Altera intellectus operatio est qua attingitur verum et ens. Quae rationes cum transcendentales sint, omnia prorsus includunt. Attamen...

    • 12 Quod Iterum Aliter Ponitur
      (pp. 438-442)

      (a) Actus fidei est absolute supernaturalis.

      Fieri enim non potest ut quis credat sicut oportet sine gratia Dei (db 179, 180, 813).

      Quae gratia requiritur, non propter solam fidem quae per caritatem operetur (db 1814) sed propter ipsam fidem quae in se est donum Dei (db 1791).

      Quare fides est virtus supernaturalis (db 1789).

      (b) Actus supernaturalis per obiectum formale supernaturale specificatur. Nam supernaturalia aliqualiter intelligi possunt; et haec intelligentia habetur ex analogia eorum quae naturaliter cognoscuntur (db 1796). Naturalis cognitio actuum est ex obiectis secundum methodum Aristotelico-Thomisticam,Sum. Theol., 1, q. 87. Ergo inquantum theologia de actibus supernaturalibus tractat,...

    • 13 De Actibus Qui Proxime Fidem Antecedunt
      (pp. 442-444)

      (a) Proxime actum fidei antecedunt quinque actus supra (§2) enumerati, nempe, actus intelligendi reflexus, iudicia practica credibilitatis et credenditatis, et volitiones finis et medii supernaturalium.

      (b) Qui actus exsistunt, si exsistit assensus fidei liber et rationabiliter ortus.

      Si enim assensus fidei est proxime liber, imperatur a libero actu voluntatis.

      At fides est medium ad iustificationem et salutem. Quare si rationabiliter volitur, ut medium volitur. Et nemo vult medium qua medium, quin finem velit.

      Exsistit ergo volitio finis supernaturalis.

      Exsistunt pariter iudicia practica circa hunc finem et hoc medium; nihil enim volitur nisi praecognitum.

      Quae iudicia ut rationabilia sunt, ex perspecta...

    • 14 De Actibus Qui Remote Fidem Antecedunt
      (pp. 444-447)

      (a) Actus qui remote fidem antecedunt sunt alii principales et alii secundarii. Principales sunt quattuor actus iudicandi quibus affirmantur praemissae duorum syllogismorum sub numero primo (§1) recitatorum. Secundarii sunt qui in principales ducant, puta, philosophiam sanam et theologiam fundamentalem.16

      (b) Actus principales non excedunt naturalem intellectus humani proportionem. Quod per partes probatur.

      (1) Quidquid Deus sciens veraciter homini revelat est homini credendum.

      Pius ix, ‘Quis enim ignorat vel ignorare potest, omnem Deo loquenti fidem esse habendam, nihilque rationi ipsi magis consentaneum esse, quam iis acquiescere firmiterque adhaerere, quae a Deo, qui nec falli nec fallere potest, revelata esse constiterit’ (db...

    • 15 De Gratia Conversionis ad Fidem
      (pp. 448-452)

      (a) Requiritur gratia supernaturalis quoad substantiam (gratia elevans) ad actus eliciendos qui proxime ipsam fidem respiciunt.

      Nam hi actus sunt supernaturales et specificati ab obiecto formali supernaturali. Cf. supra, §13, c.

      (b) Pro diversa singulorum indigentia requiritur gratia ad actus eliciendos qui remote in fidem ducunt. Quae gratia per se est gratia sanans seu supernaturalis quoad modum.

      Quod requiritur gratia, sic arguitur:

      Pius ix: Humana ratio est peccato originali vulnerata et extenuata. Unde quaerit Pontifex: ‘ecquis satis esse rationem ducat ad assequendam veritatem?’ (db 1643, 1644).

      Pius xii: ‘Quin immo mens humana difficultates interdum pati potest etiam in certo iudicio...

    • 16 De Proprietatibus Fidei
      (pp. 452-456)

      (a) Fides est rationabilis cum in fieri tum in facto esse.

      In fieri est rationabilis quia evidentia ipsa solo rationis lumine certo cognosci potest et evidentiae sufficientia perspicitur ut rationabiliter eliciantur iudicia practica, volitiones, et ipse fidei assensus.

      In facto esse est rationabilis secundum ipsam fidei naturam. Fides enim est illa cognitionis species cuius ultimus ‘cur’ est scientia alterius. In fide vero divina haec scientia est ipsa Dei scientia. Quare fide divina nihil rationabilius esse potest.

      (b) Assensus fidei est liber.

      Proxime enim ipse assensus a libero imperio voluntatis producitur. Neque deest libertas in processu psychologico remotiori, cum omnis intellectualis...

    • 17 De Necessitate Fidei
      (pp. 456-458)

      (a) Obligatio credenda, db 1789, 1810.

      (b) Necessitas medii: ‘… fidei, sine qua nulli contingit iustificatio’ (db 799); ‘fides est humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis iustificationis, sine qua impossibile est placere Deo et ad filiorum eius consortium pervenire’ (db 801). Vide etiam db 1793, 1645, 1172, 1173.

      (c) Obiectum minimum explicite credendum: Hebr. 11, 6: ‘quia Deus est et inquirentibus se remunerator est.’ Vide db 1172.

      N.B. Cum id quod implicite creditur in alio contineri debeat, fieri non potest ut omnia implicite credantur.

      (d) Motivum est auctoritas Dei revelantis (db 1811). db 1173 damnat hanc propositionem: ‘Fides late...

    • 18 De Necessitate Praeambulorum
      (pp. 458-466)

      (a) Per praeambula intelligimus illa fidei fundamenta quae certo sed non fide divina cognoscuntur.

      Vide Vaticanum: ‘firmissimo niti fundamento fidem’ (db 1794); ‘recta ratio fidei fundamenta demonstret’ (db 1799).

      Vide Pium ix, db 1637.

      (b) Praecipue agitur de facto revelationis, cuius facti ipsa Ecclesia est ‘magnum quoddam et perpetuum motivum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile’ (db 1794).

      (c) Primus casus est eorum qui ex infidelitate ad fidem producuntur.

      Quo in casu satis patet per prius factum revelationis est aliunde cognoscendum quam fide divina credendum. Nam motus ad terminum antecedit termini adeptionem. In motu ad terminum nondum habetur fides...

    • 19 Circa Fidem in Haereticis, Diabolis, et Scientibus
      (pp. 466-468)

      (a) Quaeritur primo utrum haereticus fide divina credere possit. Supponamus ergo haereticus affirmare veritatem divinitatis Domini Nostri Iesu Christi. Quaestio est utrum fide divina hanc veritatem affirmare possit.

      Primo, hoc affirmat fide divina inquantum revelato divinitus assentitur propter auctoritatem Dei revelantis. Secundo, si hoc facit, arduum non videtur eum ab haeresi revocare; non enim propriae scientiae vel naturali indoli vel culturae nationali innititur sed ipsi divinae scientiae; unde aperta est via qua ad omnia revelata amplectenda procedere possit. Tertio, ideo haereticus non est dicendus fide divina credere, quia veritates fidei veras habet; hoc facere potest non propter auctoritatem Dei revelantis...

    • 20 Circa Illud, ‘Recta Ratio Fidei Veritatem Demonstrat’
      (pp. 468-470)

      (a) Invenitur in encyclica Pii ix, db 1635.

      Error contra quem scripsit S.P. exponitur db 1634, nempe, eorum qui ita sibi philosophorum nomen arrogant ut palam publiceque edocere non erubescant, commentitia et hominum inventa esse sacrosancta nostrae religionis mysteria.

      Adeo S.P. a mente Hermesiana aberat ut data occasione post aliquot menses damnationem Gregorii xvi (db 1618–21) renovarit. Denzinger, p. 457, nota 1.

      Quare hic locus non est interpretandus quasi assensus fidei non sit liber, quasi rationibus necessariis producatur, vel quasi gratia non requiratur ad ipsam fidem (db 1814).

      Neque ‘recta ratio’ est simpliciter identificanda cum illa ‘ratione humana’ quam...

    • Opiniones.
      (pp. 470-476)
      S. Harent

      1 Suarez26

      Dupliciter cognoscimus Deum esse veracem et revelasse, primo, per rationem, deinde, per revelationem ipsam et fidem.

      Motivum fidei est cognitum et quidem, prout secundo modo cognoscitur, ipsam fidem fundat. dtc 472.

      2 Arriaga, Mazzella, Viva, Lahousse27

      Tripliciter cognoscimus Deum esse veracem et revelasse, primo per rationem ante fidem, tertio, per revelationem et fidem, sed secundo modo has veritates immediate affirmamus.

      Quae immediata affirmatio praescindit a probatione rationali, imperatur a voluntate, antecedit ipsam fidem tamquam fidei motivum. dtc 476–79.

      3 Rassler, Ulloa28

      Tripliciter cognoscimus Deum esse veracem et revelasse, primo per rationem ante fidem, secundo per apprehensionem suasivam,...

    • [Page on the Necessity for the Preambles]
      (pp. 476-481)

      Analysis fidei

      18 De necessitate praeambulorum fidei

      (a) Pius ix: ‘Humana quidem ratio, ne in tanti momenti negotio decipiatur et erret, divinae revelationis factum diligenter inquirat oportet, ut certo sibi constet, Deum esse locutum, ac eidem, quemadmodum sapientissime docet Apostolus, rationabile obsequium exhibeat’ (db 1637).

      (b) Quantum ad fidem in fieri attinet, ex ipsa psychologici processus natura constat motum ad terminum antecedere ipsum terminum ideoque fieri non posse ut per fidem divinam ad fidem divinam perveniatur.

      Qua de causa qui ex infidelitate in fidem procedit, necesse est ut antequam credat (1) certo cognoscat factum revelationis, et (2) haec certa cognitio...

  8. Pars 5: De Ratione Convenientiae:: Methodus Theologica ad Finem Incarnationis Applicata
    • 1 Quid Sit Convenientia
      (pp. 482-490)

      (a) Conveniens est quoddam intelligibile proprie dictum quod tamen necessarium non est, sive quoad exsistentiam, sive quoad essentiam, et in materia theologica hac in vita a nobis perfecte perspici non potest.

      (b) Intelligibile dicitur dupliciter:

      Improprie est quidquid concipi potest. Ita Deus, angelus, homo, privatio, nihil, peccatum concipiuntur, et ideo dicuntur intelligibilia.

      Proprie est id quod intelligendo cognoscitur, seu est id ipsum quod ‘intus legitur.’ Puta Archimedem, primo quidem problemate suo penitus perplexum, at deinde currentem atque exclamantem, ‘Inveni!’ ‘Eureka!’²

      (c) Intelligibile proprie dictum dividitur tripliciter:

      Potentia intelligibile est sensibile, empiricum, materiale, nudum datum conscientiae internae, et generaliter id de...

    • 2 De Radice Convenientiae
      (pp. 490-494)

      (a) Si radicem convenientiae breviter inquirimus, non solum perspiciemus cur theologi ad dicta signa rationis⁴ confugere soleant, sed etiam quemadmodum eiusmodi signa investigare oporteat.

      (b) Radicem ergo convenientiae in divine sapientia invenire est facillimum.

      Deus enim omnipotens omnia facere potest quae rationem entis habeant seu quae contradictionem internam non involvant. Possibile enim apud Deum⁵ est omne verbum, et solum quod contradictionem continet non est verbum.⁶

      Sed ‘divina sapientia totum posse potentiae comprehendit.’⁷ ‘In Deo est idem potentia et essentia et voluntas et intellectus et sapientia et iustitia. Unde nihil potest esse in potentia divina, quod non possit esse in voluntate...

    • 3 De Excellentia Ordinis
      (pp. 494-501)

      Mirum forte videtur quod bonum ordinis universi adeo laudatur ut perfectius quam alia quaelibet creatura repraesentet divinam essentiam et participet divinam bonitatem. Qua de causa, breviter de excellentia ordinis disserendum videtur.

      Ab Aristotele bonum definitur id quod omnia appetunt, ideoque ex hierarchia appetibilitatis ad hierarchiam bonorum statuendam procedere possumus.

      In primis ergo bona dicuntur ipsae satisfactiones appetitus; sic alii voluptates, alii divitias, alii honores, alii sapientiam, alii virtutes desiderant; et cum haec bona acquisita sint, appetitus quiescit, gaudet.

      Attamen, vera quies non obtinetur per quaslibet appetitus satisfactiones. Nam praeter materiales satisfactiones, etiam desideratur mensura quaedam conveniens, recta earum consecutio, ordinatio,...

    • 4 De Signis Rationis
      (pp. 502-506)

      Circa intellectum et voluntatem divinam, signa rationis semper eodem modo sunt assignanda, ita ut omnis quaestio quae communiter fit de signis reduci possit ad quaestionem circa ordinem rerum a divina sapientia efformatum et a divina bonitate electum.

      Semper enim et requiruntur et sufficiunt sex signa, nempe: (1) Deus ipse se cognoscit; (2) Deus necessario divinam bonitatem amat; (3) Deus per scientiam simplicis intelligentiae inspicit in sua essentia omnia possibilia a divina sapientia omnibus modis possibilibus ordinata; (4) Deus quia optime cognoscit infallibilitatem proprii intellectus, efficaciam propriae voluntatis, irresistibilitatem propriae potentiae, ideo cognoscit ante omnem actum liberae suae voluntatis quod, si...

    • 5 De Convenientia Incarnationis
      (pp. 506-522)

      (a) Vide auctorem, p. 45 ss.18

      (b) Quod magis systematice exponi potest, inquantum rationes rerum plenius continentur in ordine universi et quidem, quoad res humanas, in ordine universi historico.

      Proinde ordo historicus dupliciter considerari potest. Primo modo, in quantum efficitur synthesis omnium quae per scientiam historicam determinantur. Alio modo, in quantum per analysin actionis humanae stabiliuntur principia sub quorum luce totum motum historicum in brevi complecti et intelligere possimus.

      Quae principia ad tria reduci possunt, nempe, natura hominis intellectualis, voluntas humana defectibilis, et adiutorium Dei miserentis.

      Attamen, ut ad finem intentum procedatur, minime sufficit horum principiorum consideratio abstracta, sed singula...

    • 6 De Necessitate Incarnationis
      (pp. 522-524)

      (a) vide auctorem: p. 51 sq.

      (b) Incarnatio necessaria est (1) non ratione sui, nam Deum non incarnari non continet contradictionem, et omne est possibile apud Deum quod contradictionem non continet,28(2) neque ratione divinae sapientiae vel bonitatis, nam quidquid Deus facere potest etiam sapientissime et summa bonitate facere potest, cum eadem in Deo sit potentia et sapientia et bonitas,29(3) neque ratione peccati sive originalis sive actualis, nam peccatum non est titulus necessitans gratiam et multo minus est titulus necessitans Incarnationem, (4) neque ex suppositione gratiae restituendae, nam aliis viis potest Deus sapientissime ordinare donum vel restitutionem gratiae, (5)...

    • 7 Circa Finem Incarnationis
      (pp. 524-533)

      (a) Non agitur de fine personae divinae vel naturae divinae quae sane minime est propter aliud.

      Sed agitur de fine humanitatis assumptae, scilicet, cur Deus homo, vel cur divinitati quae nullo prorsus indiget accesserit humanitas.

      (b) Finis dicit bonum, et quidem illud bonum propter quod aliud est vel fit.

      Clarificatio diversorum aspectuum maxime repetenda videtur ex voluntate, nam bonum dicit ens cum habitudine ad voluntatem.32

      Iam vero voluntas, cum sit potentia rationalis, vult obiectum propter motivum. Unde obiectum est id quod volitur, et motivum est id propter quod volitur.

      Praeterea, propter idem motivum diversa obiecta inter se ordinata interdum voluntur....

  9. Pars 6: De Conscientia Christi
    • From ‘Note on the Context of De conscientia Christi,’
      (pp. 535-561)
      FREDERICK E. CROWE

      This set of notes was written in the fall semester of 1952 as a help to students following Lonergan’s course that year,De Verbo incarnato, at Regis College (College of Christ the King), Toronto.

      There is little in the way of prior context. Lonergan had taught the same course in 1948–49, taking as text-book Adhémar d’Alès,De Verbo incarnato, 2nd ed., Paris, Beauchesne, 1930. That book has nothing on our topic; two pages on the Messianic consciousness are irrelevant. Nor was the topic raised by Lonergan during his lectures. But student notes on the course do record a lecture...

  10. Pars 7: De Gratia Sanctificante.: Supplementum
    • Introductory Comments to ‘Supplementary Notes on Sanctifying Grace’
      (pp. 563-563)

      The following document is a portion of a series of notes that Lonergan wrote for a course on sanctifying grace at the Jesuit Seminary in Toronto in 1951–52. The notes are divided into three sections: (1) a set of historical points, (2) a treatment of the biblical basis of the doctrine of sanctifying grace, and (3) a systematic synthesis regarding that doctrine.

      In the historical section, Lonergan is concerned with connecting the steps that led to the Lutheran and Reformed positions on justification. He roots these positions in Scotus. For Lonergan that means they are rooted in confrontationalism and...

    • [1 Adlineamenta historica]
      (pp. 564-580)

      Ipsum nomen, gratia habitualis, non invenitur in Sacra Scriptura neque in scriptis Patrum.

      Ipsa notio pedetentim recepta est sub influxu aristotelico in theologos mediaevales.

      Ita Innocentius iii (db 410) duas sententias recitat circa parvulos baptizatos, quarum una S. Anselmum sequebatur, altera gratiam habitualem agnoscebat.

      At conc. Viennense (db 483) laudans theologos recentiores affirmat probabiliorem esse sententiam quae in parvulis ponebat habitualem gratiam.

      De hac notionis evolutione quasdam notas contexui, ts ii 1941 294 ff.² Tria recolo.

      Primo, praeter problema de gratia in parvulis qui actus fidei et caritatis non eliciebant ideoque iusti ad mentem S. Pauli esse non posse videbantur,...

    • 2 Positiva Sacrae Scripturae Doctrina [THESIS 1:] Quos diligit Deus Pater [1] sicut Iesum Filium suum unigenitum diligit, (2) dono eos increato ipsius Spiritus sancti donat, ut (3) in novam vitam (4) renati (5) viva Christi membra efficiantur; quare (6) iusti, (7) Deo amici, (8) filii Dei adoptivi, et (9) haeredes secundum spem vitae aeternae, (10) consortium divinae naturae ineunt.
      (pp. 580-614)

      Termini: eo sensu adhibentur quo in nt usurpantur.

      Partes: sunt undecim. Prima pars asserit eos exsistere quos ita Deus Pater diligit. Altera usque ad decimam in ipsa theseos enuntiatione numerantur. Undecima pars asserit haec omnia simul in singulis iustis verificari.

      Censura: In singulis partibus probandis exhibetur.

      Scopus: Ut fundamentam positivum doctrinae de gratia sanctificante clare et synthetice proponatur.

      Cum natura iustitificationis vel essentia gratiae habitualis quaeritur, periculum est ne quis abstractam quandam notam vel rationem abstrusam exspectet.

      Hoc minime verum est. Intelligere est multa per unum intueri. E.g., anima intelligitur in toto corpore organico et in omnibus operationibus vitae, sentiendi,...

    • 3 Intelligentia Fidei
      (pp. 614-666)

      Gratia sanctificans est accidens in genere qualitatis ad speciem habitus reducendum; non est virtus sed in essentia animae subiectatur.28

      Quid sit? Specialissma quaedam participatio divinae naturae. Est enim absolute supernaturalis, neque enim promeretur (db 801) neque a substantia finita promereri potest.29

      Eo quod hoc ens habemus, sumus consortes divinae naturae.

      1 Videtur adesse contradictio. Aut ista participatio est finita vel infinita. Si infinita est, non est participatio sed ipse Deus. Si finita est, non divina est, nam Deus natura sua est infinitus; neque absolute supernaturalis est, quia finito accidenti, finita substantia proportionatur.

      2 Praeterea, nullum ens finitum potest constituere donum...

  11. Appendices
    • APPENDIX 1: ‘The Notion of Sacrifice’: Three Drafts on Theological Method in Connection with the Idea of Sacrifice
      (pp. 667-673)
    • APPENDIX 2:: ‘God’s Knowledge and Will’
  12. Index
    (pp. 683-713)