Bernard Lonergan (1904-1984), a professor of theology, taught at Regis College, Harvard University, and Boston College.
You do not have access to this book on JSTOR. Try logging in through your institution for access.
Log in to your personal account or through your institution.
Quod laudavere Romani Pontifices munus theologiae nobilissimum, ostendere nempe ‘quomodo ab Ecclesia definita doctrina contineatur in fontibus’ (DB 2314, DS 3886), illud in re trinitaria praestandum hisce paginis intenditur.
Non ergo totam doctrinam trinitariam hoc opusculo tradendam suscipimus, sed eam tantummodo partem quae strictiori quodam sensu dogmatica est, quae scilicet Ecclesiae dogmata explicat eaque in fontes revelationis reducit.¹
Quem in finem quinque selecta sunt capita quae principalia esse videbantur, eaque thesibus quinque exposita sunt: (1) Filii cum Patre consubstantialitas, (2) Spiritus sancti divinitas, (3) tres consubstantiales per proprietates relativas distinctae personae, (4) processio Spiritus sancti a Patre et Filio, et...
Cum inde a Petavio¹ quaeri soleat cur antiquissimi scriptores christiani adeo decreta Nicaena aliaque subsequentia non praeviderint ut opposita interdum sensisse videantur, non nulla ipsis thesibus praemittenda esse videtur tum de ratione evolutionis dogmaticae tum de sententiis quae apud auctores antenicaenos leguntur. Hac enim quaestione expedita atque amota, non solum clariora et faciliora redduntur argumenta patristica postea in thesibus exponenda, sed etiam quasi ex ipso historico rerum cursu addiscitur quanam quasi via et quonam processu ex ipsis scripturis ad conciliaria decreta concludatur.
Quapropter mox dicemus² Iudaeo-christianorum stylum apocalypticum, mirum Gnosticorum speculandi modum, haereses Adoptionistarum, Sabellianorum, Arianorum, realismum Tertulliani nativum atque...
Deus: qui populo Israelitico se revelavit, unde et concipiebatur Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, Deus patrum nostrorum; idem iterum, rerum omnium principium et finis, cuius invisibilla per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom 1.20).
Pater,Filius: qui ad invicem referuntur ut principium et principiatum secundum generationem.
Filius proprius,unicus; qui proprio Filio non pepercit, Rom 8.32; et in Iesum Christum Filium eius unicum Dominum nostrum, DB 2, 6; cf. Io 1.14, 18; 3.16, 18, collatis Lc 7.12; 8.42; 9.38; Heb 11.17; DS 2 ss.
facere,creare,gignere: pariter dicunt originem alterius ab alio, differunt autem quatenus quis quid...
Processing your request...