John Barclay, Icon Animorum or The Mirror of Minds

John Barclay, Icon Animorum or The Mirror of Minds

Translated by Thomas May
EDITED BY Mark Riley
Copyright Date: 2013
Published by: Leuven University Press
Pages: 380
https://www.jstor.org/stable/j.ctt9qf07r
  • Cite this Item
  • Book Info
    John Barclay, Icon Animorum or The Mirror of Minds
    Book Description:

    Original Latin text with English translation on facing pages. In this essay from 1614 the Neo-Latin poet, translator, and commentator John Barclay describes the manners and mores of his European contemporaries. He derives the sources of an individual's peculiarities of behavior and temperament from the ‘genius' - the individual character created by each person's upbringing, time of life, and profession. Barclay likewise describes each nation's genius, its national character, and provides some of the geographical and historical background from which he claims this genius arose. The essay is a valuable study, not only for the illustration it offers of a pre-Romantic view of Europe, but for a glimpse into the continuities that mark European civilization. The introduction describes the Classical and Renaissance background to Barclay's work, with a detailed biography of the author. The Latin text reproduces Barclay's first edition, with the necessary corrections. The English translation (1631) is that of Thomas May, a skillful translator of Vergil, Lucan, and other classical authors, as well as a playwright in the manner of Ben Jonson. The book features illustrations of selected pages from early editions of the text, and includes contemporary portraits of Barclay and May.

    eISBN: 978-94-6166-139-5
    Subjects: Language & Literature

Table of Contents

  1. Front Matter
    (pp. i-iv)
  2. Table of Contents
    (pp. v-vi)
  3. LIST OF ILLUSTRATIONS
    (pp. vii-vii)
  4. [Illustration]
    (pp. viii-viii)
  5. PREFACE
    (pp. ix-x)
  6. INTRODUCTION
    (pp. 1-49)

    While not his most important work,¹ theIcon Animorumby John Barclay (1582–1621) is a serious contribution to an evolving sense of ethnic identity that was, during his lifetime, in the process of shaping the modern European consciousness. It could also have served as a useful guide for seventeenth-century aristocrats and diplomats who sought less sinister guidance to the ways of men than that associated with the notoriousPrinceof Niccolo Machiavelli. Barclay’s thought is based upon the observations that human beings vary and that their character and behavior depend upon their stage of life, the century in which they...

  7. SIGLA
    (pp. 50-50)
  8. The Mirror of Minds or John Barclay’s Icon Animorum:: Text and Translation

    • [Introduction]
      (pp. 51-57)

      Mortalium animos seria contemplatione deprehendi, Ludovice Rex Christia-nissime, et veluti oculis subici posse, ille sciebat qui in oraculi modum edidit ut se quisque cognosceret. Sed privatum bonum est ad suae unius mentis notitiam pervenire. Plurimorum autem varios genios impetusque animorum curiosa diligentia posse distinguere, res adeo publicae utilitatis ut nec indignum duxerim munus, quod Tuae Maiestatis adolescentiae traderetur, hanc mentium morum-que picturam. In qua ut potui fidelissime naturae lineamenta secutus sum et aliquot discrimina adumbravi quae in hominum animis eadem natura constituit, sive terrarum ubi oriuntur spiritu, sive fortunae in quam nascuntur aut perveniunt sorte, sive etiam variarum aetatum discrimine...

    • Caput I Aetates hominis quattuor: pueritia, adolescentia, aetas virilis, et senectus
      (pp. 58-75)

      Humani generis, sicuti ceterorum omnium, praecipua in cunabulis custodia est. In arboribus rami nascentes obsequuntur agricolae, cuius ductu vel in altum enituntur vel ad terram proni deflectunt. Ita puerorum animi parentum velut obstetricum manibus fingi possunt, certa et in secuturam aetatem mansura imagine. Semina maxime et veluti fundamenta virtutum his antiquo praealtoque affectu insinuanda sunt, ut deinde ignorent natura an praeceptis acceperint: parentibus obnoxio ingenio esse facilique praecipientibus; intemperantia, mendacio, et fraude veluti insolentia prodigiorum exterreri; praecipue vim numinis venerari, nunc beneficio nunc vindicta suspiciendam. Et haec ipsa non atroci aut molesta ratione urgenda sunt, nam quaecumque suppliciorum metu colimus,...

    • Caput II Saecula paene singula suum genium habere, diversumque a ceteris. Esse praeterea cuilibet regioni proprium spiritum qui animos in certa studia et mores quodammodo adigat. Hos spiritus investigari operae pretium esse
      (pp. 76-89)

      Grenovicum pervetusta regum Britannicorum domus est, milia IIII sub Londino, ad Tamesis ripas. Mons imminet regiae, modico supercilio subiectum oppidum fluviumque despiciens. Brevibus tumulis in illum ascenditur, verticemque deinde ingenti ambitu planities extendit. Forte in eum bene mane conscenderam, et solitudo circum erat ut nemo interpellare posset cogitationum ludum dulcissima libertate errantium. Sed memorabilis amoenitas paene citius animum quam oculos diffudit aspectu non Britannia tantum, sed fortasse tota Europa pulcherrimo. Ingens planities aliquot suspensa colliculis, rursus montes in orbem effusi neque cito castigabant oculos neque illos per immensum caelum spargebant. Tamesis laetissima ubertate in viciniam exudat, et ad radices montis...

    • Caput III Galliae dotes et ingenium incolarum
      (pp. 90-105)

      Gallia paene provinciarum in Europa amplissima, si eam intra veteres terminos aestimes, Romanorum quondam terror, Graeciae Asiaeque victoriis clara, iam in varia imperia moresque distincta est. Quicquid Rheno, Oceano, Pyrenaeis, Alpibusque clauditur, Gallia erat. Ab alio deinde Alpium latere ad Rubiconem pertinebat, Romanorum cervicibus gravis. Quippe fortissimi hominum Galli, cum in Italiam penetrassent, capta incensaque Roma tantum terroris attulere ut deinde caveretur ne, quoties Galli tumultum intulissent, sacerdotibus senibusve ab armis vacatio esset. Et domita quidem a Romanis vicissim Gallia est, sed per partes et inter se domestica aemulatione commissa, neque integra aut agnovit suas vires aut in Italiam experta...

    • Caput IV Britannicae Insulae, in quibus diversi populi, Angli, Scoti, Hiberni
      (pp. 106-129)

      Britannia per tot spatia diffusa, tam diversis pulsata fluctibus, tamen magis ad magnitudinis suae fidem potest varios civium mores quam tantorum litorum sinus et nomina proferre. Tamquam alium in Oceano orbem faceret, omnis animi genera incolis insevit. Non alia insula toto terrarum ambitu illustrior. Sicilia, Crete, Cyprus visae regni fortunam et nomen capere posse; non si in unum corpus transeant, uni Britanniae terrarum spatiis aut opibus pares. Priscis quoque temporibus armis inclitis strenua materiam fabulis dedit, quae plurimarum gentium ingeniis linguisque vulgatae sunt, quasi nihil eximium fingi posset quod non apte caderet in alumnos Britanniae. Olim quidem inter novem principes...

    • Caput V Germaniae ritus et Belgii, cui hodie Germaniae inferioris nomen
      (pp. 130-151)

      Rhenus flumen, ab Alpium radicibus per Belgarum fines Oceano illabens, quam olim incipiebat Germaniam hodierna imperiorum nominumquemutatione auc-tam interfluit. Ampla regio et a Gallia Alpibusque ad Sarmatas et Pannones pertingens, in diversos principes et respublicas distributa est. Olim silvis et incolis fera, nunc oppidis passim insignis; nemoribus quoque, quibus immensis tegebatur, ad usum decusque castigatis. Vitem alit, qua in primam excurrit Italiam, supraque inumbrantes Rhenum colles in Pannoniam quoque declinans, et ali-quot praeterea locis ubi humus propitiis collibus vel tepore fluminum mitigatur. Multa deinde abiete in montibus silvisque frigentis plagae arena abundat. Paene mediam Ister intersecat, in Europa fluminum princeps...

    • Caput VI Italia et Italorum indoles
      (pp. 152-165)

      Italiam inter exiguas olim aquas quae Rubiconem faciunt aestimatam nunc Alpium claustra propius ad naturae mentem definiunt. Tellus multum suis bonis, sed amplius propitiae famae debens olim Graecorum coloniis ad orientem celebrata tum magnitudine Imperii, quo illustrius nulla aetas aspexit, et suorum ingeniis culta. Nunc etiam post excisos Romanae magnitudinis nervos, adhuc multis gentibus manet omnis vitae et institutionis exemplum. Ibi laevigari iuventutem, ibi humanitatem velut ludum aperire nostri homines arbitrantur. Ipsa nomina urbium locorumque tot historiis fabulisque vulgata ad stuporem imperitorum valent semperque aliis sincerius quam sibi credentium. Hoc mortalium favore et Italiae mala teguntur et bona speciosiora sunt....

    • Caput VII Hispanorum genius, mores
      (pp. 166-177)

      Ultimum Europae claustrum est in immensum Oceanum Libyamque tendentibus Hispania, quae olim a situ Hesperia, mox ab oppido Hispalia appellata, tandem in hodiernum nomen concessit. Ingens tellus, quippe Galliam Afris committens et si Pyrenaei paterentur, insula; antiqua ubertate insignis, hodie per vastas solitudines fidem tot historiarum corrumpens. Nudum in pluribus locis solum et sterilibus arenis incultum, egens aquae, non herbarum, non messium decore spectabile. Sed qua tepentibus venis frugum aut vinetorum alimenta suggeruntur, mirum est quantum natura indulgeat; illic ubertas eximia et paene reliquae plagae sterilitatem pensatura. Monstrum putes quod alicubi arva auctum centies semen agricolae restituunt. Frequentia oppida non...

    • Caput VIII Hungari, Poloni, Mosci, gentes reliquae ad septentrionem positae
      (pp. 178-195)

      Pannoniam iam nutantibus Romani Imperii rebus Longobardi insedere Hunnique, qui transfuso in provinciam nomine Hungariam appellaverunt. Huic pro diversis regnantium viribus saepe mutata limitum sedes est, nunc illos in viciniam proferente, nunc in arctius cogente fortuna. Savo Tibiscoque fluminibus rigatur. Ister iam plurimis fontibus auctus interfluit, capacique apud Taurunum alveo excipit Savum. Regio a Polonia atque Germania ad Dacas et Moesiam excurrit; qua Illyricum et Dalmatiam spectat Alpium molibus tecta est. Omni proventu felix solum uberrimas segetes alit; pascuorum ingentium fidem exteris gentibus facit venalibus per orbem armentis. Paulo minus centum milibus boum in singulos annos Germaniae transmittit illincque in...

    • Caput IX Turcae, Iudaei
      (pp. 196-217)

      Turcarum ferum genus et ad urbium, artificiorum, scientiae excidium natum nostris vitiis quam sua virtute felicius fuit. Haec publica orbis lues barbaro impetu, tum multitudine hominum et austera parendi disciplina invaluit. Primum illis a Scythia, quam Tartariam appellamus, exordium. Hinc sive stipendiarii dissidentibus Persis ad auxilium accersiti sunt, sive ultro inopes patriae campos reliquerunt invitati felicitate viciniae, ducis quem sibi constituerunt auspicium mira religione secuti sunt. Huic se suaque addixere, sive libertatem numquam viderant sive ultro proiecerunt. Nec in aliis gentibus constantior in modestos et legitimos principes fides quam illis in atrocem, cui se damnaverunt, tyrannidem – nisi quod tantae reverentiae...

    • Caput X Praeter patriae indolem, dari cuique mortalium suos affectus atque ingenium. Praecipua investigari posse, non scribi omnia. De ingeniis ad subitos iocos aut sententias valentibus. De aliis qui spontanea eloquentia diffunduntur. De hominibus tardioris lentiorisque prudentiae. Perfectos demum esse qui inter haec duo genera sunt positi. Utrum sint praestantiores animi qui litteris idonei, an qui administrandis rebus publicis. Delicata ingenia assiduo aut diuturno labori minus apta quam tarda et depressa
      (pp. 218-235)

      Veluti sub iis sideribus quae multo frigore humentive aëre solent candidos cae-siosque populos educare, nonnulli haud secus quam in vicinia solis fusco vultu inumbrantur — in iis autem plagis, quae nimio sole flagrantes plerumque spissiori sanguine subiectas gentes tingunt, quorundam hominum candor a patria ferrugine recedit — ita in humanis populis quaedam asperae mentes rigent; aliae de patria barbarie nihil habent; crassae aliquae in tenui caelo mentes, tenuesque in opaco. Nec ulla est regio tam prosperis aut malignis illustrata sideribus, quae non omnium vitiorum examen simulque virtutum in suis alumnis exceperit. Quippe singulis mortalibus praeter patriae suae indolem adhuc proprium aliquid natura...

    • Caput XI De fortibus animis; temerariis, timidis, superbis, sordidis, languidis et reconditis, hilaribus et exertis. De inconstantibus ingeniis, omnia acriter sed non diu volentibus
      (pp. 236-253)

      Impavidae ad pericula mentes suique securae ita in hominum societate eminent ut in campis coronisve tori ac tumuli ceteris partibus per intervalla superstantes. Est autem illa indoles inter boni malique confinia pari discrimine constituta, nihil ex se iis quos insedit ministrans praeter impetum, quo insignes sint, sive probis esse placeat sive ad flagitia divertant, nam utrimque temeritate et fortitudine, cognatis quidem sed dissimillimis affectibus, sollicitantur illi homines in virtutis et vitii partes. Temeritas paene eadem specie atque vultu cum fortitudine est, adeoque saepe fallit ut ipsi, qui magnorum hominum censores se faciunt, (quod iniquissimum putes) plerumque ex solo eventu eam...

    • Caput XII De animis amori obnoxiis. Hos affectus singulorum temperari et interdum mutari a fortuna et vel splendida vel obscura vitae condicione
      (pp. 254-263)

      Sed in recensendis mortalium affectibus praeter fas ac humanitatem esset amoris oblivisci, qui in omnium animis nisi prorsus barbaris regnans, tamen quosdam vehementius suis curis imbuit sibique propius addicit. Est autem blanda et irrequieta cupiditas iis ipsis placendi qui nobis sive forte sive sua virtute sive nostro denique errore placuerunt. Et is quidem velut insidiis ita irrepit ut nos ante sentiamus amare quam instituamus de amando consilium, neque arduum in ipsis initiis esset excutere tantum pondus, nisi sensim neque sine suavitate incumbens ita eos ipsos suis lenociniis caperet quos affligit, praesertim inexpertos, ut putent inhumanum facinus fore sibique omnino incommodum...

    • Caput XIII Diversos affectus esse tyrannorum et legitimorum principum. Rursus regum qui successionis iure et eorum qui suffragiis ad regnum perveniunt. De procerum, qui apud principes gratiosi sunt, ingenio
      (pp. 264-281)

      Populi qui in neminem ius regnandi contulerunt, licet ab omni nomine servitutis abhorreant, tamen sinceram libertatem non habent. Magistratibus enim opus est quibus ipsi se tradant vim publicam, quam toti genti inesse gloriantur, in paucissimis hominibus adoraturi. Adeo illic etiam ubi omnes regnare existimes, magna pars servit arcana rerum lege ita nexus et seriem universi dispensante ut ad divinitatis imaginem unius capitis nervis multa membra temperentur. Paulo illustrius in optimatum imperio elucet haec dominandi vis, utique paucos amans; maxime autem in regno, ubi omnia unus potest. Illa autem potentiae magnitudo, cui numen arcana vi mortales subesse imperavit, non in illorum...

    • Caput XIV De studiis Aulicorum. De diversis generibus et affectibus egenorum, itemque divitum
      (pp. 282-297)

      Praeter haec duo genera optimatum iam propitia fortuna felicium, ingens est in regiis multitudo, novi atque patricii, omnis census aetatisque homines illic opes, famam, amicitias quaerentes. Et hae quidem principum domus, licet ad speciem publicae hilaritatis luxusque compositae, nunc choreis exultantes, nunc ad mutationem ludi venatico sudore confusae, plenae honoribus, omni vestimentorum pompa et epularum spectabiles, singulis qui in iis agunt magnificentiae specie adornatis et plerumque suam sortem supergressa luxurie, tamen diligentius intuenti videbuntur nundinarum instar esse ubi homines laboriosissimum negotiationis genus exerceant. Quot artibus quotque molestiis constet haec vita, quot curas simulatio miserrimae frontis obducat, ne ii quidem satis...

    • Caput XV De Magistratibus. De causarum Patronis
      (pp. 298-311)

      Ab aularum principumque fastigio statim prima est magistratuum dignitas, quibus fortunae litigantium sunt commissae sontiumque ultio et quae munera iam in iudiciis numerus candidatorum et quaerendae pecuniae causa in varia nomina exegit. Hi plerumque vel nihil dissimulata emptione in hos gradus ascendunt vel, ubi haec mercatura de publico arcetur, privata et saepe rigidiori cum proceribus pactione, illic quoque qui rempublicam vendant inveniunt. Tanto et saepe immodico sumptu provectos palam est ambitionis studiis aut spe prae-dae attineri, nam dumtaxat reipublicae velle prodesse cara illa et patrimonium destruente sollicitudine non istius saeculi virtus est et nec forte post Curios et Fabricios quaerenda....

    • Caput XVI De divinarum scientiarum peritis, deque Praefectis Religionum
      (pp. 312-324)

      Eludant ut volent maiestatem scientiae per contemptum atque iocos quidam barbaris aut incultis ingeniis horrentes, et hunc demum virilem animum et nobilitate dignum existiment qui Musas omnes ut viles ineptasque refugerit. Certe nihilominus sub ictu litterarum per omnia paene regnantium haud raro res eorum sunt, et in iudiciis, quae utique ex praescripto scientiae regi debent, tremere solent suae audaciae et stirpis obliti. Sed et alia praeterea maiorque vis eruditionem toti generi mortalium praefecit: religionum scilicet et sacrorum procuratio, quae excultis inter studia litterarum ingeniis creditur et plerisque hominum animis vere imperat; ceteros necessaria simulatione impietatem tegentes non minus in obsequium...

  9. BIBLIOGRAPHY
    (pp. 325-328)
  10. Appendices

    • APPENDIX A Iani Nicii Erythraei Pinacotheca iii. 17
      (pp. 330-345)
      John Barclay
    • APPENDIX B Planctus Corydonis ad Phoebum
      (pp. 346-351)
    • APPENDIX C Thomas May’s dedication
      (pp. 352-353)
    • APPENDIX D Glossary of some common English words whose meaning has changed since 1631
      (pp. 354-356)
  11. INDEX
    (pp. 357-368)
  12. Back Matter
    (pp. 369-370)