Francisci de Marchia Q13-27

Francisci de Marchia Q13-27: Quaestiones in secundum librum sententiarum (Reportatio), Quaestiones 13-27

Tiziana Suarez-Nani
William Duba
Emmanuel Babey
Girard J. Etzkorn
Copyright Date: 2010
Published by: Leuven University Press
Pages: 413
https://www.jstor.org/stable/j.ctt9qf0wx
  • Cite this Item
  • Book Info
    Francisci de Marchia Q13-27
    Book Description:

    The texts edited in this volume deal with angelology and anthropology, and particularly with the nature and the functions of immaterial substances like angels and the human rational soul. Marchia discusses such controversial issues as universal hylomorphism, i.e., whether angels and the rational soul are composed of both matter and form (q. 13), the immortality of the soul (qq. 18-19), and the nature and the object of the intellect and will (qq. 20, 21), as well as the functionality of the angelic intellect - whether angels understand through discursive reasoning (q. 23), and how they can speak with each other (q. 26). The problematic nature of the relationship between the material and the immaterial is approached through asking whether an angel can produce a material object (q. 22) and whether a material object can be the source of an angel's understanding of that object (q. 25). A particularly interesting treatment concerns how angels, immaterial substances, can be in a place (q. 16); this treatment includes Marchia's attempt to provide a physical theory explaining why an angel cannot move over some distance instantaneously. Throughout these fifteen questions, Marchia challenges the ideas of some of the best minds of the later Middle Ages, not only major figures of the thirteenth century like Thomas Aquinas, Bonaventure, Henry of Ghent, and Giles of Rome but also fourteenth-century authors like John Duns Scotus, Hervaeus Natalis, Walter Burley, and Peter Auriol.

    eISBN: 978-94-6166-091-6
    Subjects: Philosophy

Table of Contents

  1. Front Matter
    (pp. I-IV)
  2. Table of Contents
    (pp. V-VI)
  3. INTRODUCTION
    (pp. VII-C)
    Tiziana Suarez-Nani and William Duba

    With these words, Francis of Marchia begins the examination of separate substances that occupies questions 13-27 of his commentary on book II of Peter Lombard’sSentences.¹ In this section, the Franciscan explores the philosophical and theological consequences of the existence of intellectual beings that are naturally immaterial. Like in the other parts, Francis’ discussion focuses on topics of theological and philosophical debate at the earlyfourteenth-century University of Paris. Leading opinions of past masters and those of his contemporaries appear and interact with Francis’ thought in a manner decidedly less clear-cut than otherwise suggested by a historiography that focuses on the...

  4. Reportatio A in II Librum Sententiarum
    • Quaestio 13: Utrum angelus vel anima sit composita ex materia et forma
      (pp. 1-21)

      Circa primam partem secundi libri, in qua Magister agit de creatura mere spirituali, quaero primo utrum angelus vel anima sit composita ex materia et forma.

      1. Et arguo primo | de angelo quod sic, quia angelus est in ge-nere; genus autem sumitur a materia et differentia a forma; ergo etc.

      2. Contra, per Philosophum, XIIMetaphysicae: ibi enim quaerens utrum motores corporum caelestium distinguantur specie vel solo numero, determinat quod specie; cuius rationem assignat, quia quae solo numero distinguuntur materiam habent; ergo etc.

      3. Secundo, arguitur de anima sic: illud quod se toto est primo forma alicuius non habet materiam...

    • Q. 14: Utrum in substantiis separatis possint esse plura individua in eadem specie
      (pp. 22-41)

      Viso de creatura mere spirituali quantum ad eius entitatem, restat videre de eius unitate. Et quantum ad hoc, quaero | utrum in substan-tiis separatis possint esse plura individua in eadem specie.

      1. Videtur quod non, quia ubi non est quantitas nec materia non potest esse distinctio numeralis, cum ista, secundum Philosophum XIIMetaphysicae, sint principia numeraliter distinguendi et individuandi; sed in substantiis separatis non est materia nec quantitas; ergo etc.

      2. Contra: quandocumque aliqua ex opposito distinguuntur et dividuntur, si sub uno membro illius divisionis sunt vel possunt esse plura individua sub eadem specie, et sub alio; sed substantia dividitur...

    • Q. 15: Utrum angeli sint compositi ex actu et potentia
      (pp. 42-74)

      Utrum angeli sint compositi ex actu et potentia.

      1. Videtur quod non, quia ubicumque est actus realiter distinctus a potentia, ibi est materia et forma; sed in angelis non est compositio materiae et formae; ergo nec actus | et potentiae.

      2. Contra: quia ubicumque est genus et differentia, ibi est actus et potentia; sed in angelis est genus et differentia; ergo etc.

      3. Circa istam materiam sic procedam. Primo enim, incipiendo a sensibus ut a notioribus, videbitur utrum illud unde sumitur genus distinguatur ex parte rei ab illo unde sumitur differentia et ab illo unde sumitur species — puta utrum color...

    • Q. 16: Utrum angelus per se sit in loco vel tantum per accidens
      (pp. 75-106)

      Utrum angelus per se sit in loco vel tantum per accidens.

      1. Videtur quod tantum per accidens, quia angelus est abstractus ab unitate; sed unitas non est in loco per se, cum non habeat positio-nem in loco; ergo etc. |

      2. Contra: quod per se movetur localiter per se est in loco; | sed angelus per se movetur de loco ad locum, quia, secundum Damascenum, cum sunt in terra, non sunt in caelo, nec e converso; ergo etc.

      Secundo, quaero utrum plures angeli possint esse simul in eodem loco.

      3. Videtur quod non, quia, sicut se habet corpus ad corpus,...

    • Q. 17: Utrum potentiae sensitivae in homine et in aliis animalibus sint eiusdem speciei
      (pp. 107-115)

      Quaesito de creatura spirituali quantum ad eius entitatem et unitatem, quaero de eius potentiis. Et primo quaero utrum potentiae sensitivae in homine et in aliis animalibus sint eiusdem speciei.

      1. Videtur quod sic, quia potentiae quae sunt ad actus eiusdem rationis sunt eiusdem rationis; sed actus sentiendi, puta actus videndi et audiendi, sunt in omnibus animalibus eiusdem rationis; ergo etc.

      2. Contra: quarumcumque potentiarum essentiae immediate sunt alterius speciei, et ipsae potentiae sunt alterius speciei; sed anima hominis et aliorum animalium sunt alterius speciei; ergo etc.

      3. Respondeo. Et primo ponam unum modum dicendi probabilem; secundo dicam aliter.

      4. Quantum...

    • Q. 18: Utrum intellectus sive anima intellectiva sit immortalis
      (pp. 116-118)

      Utrum intellectus sive anima intellectiva sit immortalis.

      1. Videtur quod non, quia illud quod movetur alio moto, corrumpitur illo corrupto. Sed moto corpore movetur necessario anima; motis enim nobis, moventur omnia quae sunt in nobis, secundum Philosophum IITopicorum. Ergo etc.

      2. Praeterea, interempto fine, interimuntur quae sunt ad ipsum; sed finis formae est esse compositi; ergo corrupto homine corrumpitur anima, cum ipsa sit forma corporis et homo sit finis eius.

      3. Praeterea, omnis forma dat esse tale quale in se habet; sed anima intellectiva non dat corpori nec homini aliquod esse incorruptibile, sed corruptibile; ergo etc.

      4. Contra:Nolite...

    • Q. 19: Utrum immortalitas animae possit naturaliter de ipsa anima demonstrari a priori vel a posteriori
      (pp. 119-135)

      Et est tunc dubium utrum immortalitas animae possit naturaliter de ipsa anima demonstrari a priori vel a posteriori.

      1. Videtur quod sic a priori, quia cognoscens distincte aliquod subiectum potest devenire in distinctam notitiam passionis, cum sub-iectum sit eius causa; sed intellectus noster potest habere distinctam | notitiam de anima intellectiva, cuius immortalitas est propria passio; ergo etc.

      2. Contra: quia aut hoc demonstraretur seu probaretur de ipsa anima via causalitatis aut via eminentiae, puta quia est nobilior caelo, quod est incorruptibile. Non primo modo, quia pro statu isto anima intellectiva non habet aliquem effectum incorruptibilem. Nec secundo modo, quia...

    • Q. 20: Utrum intellectus et voluntas in homine et in angelo sint eiusdem rationis
      (pp. 136-179)

      Utrum intellectus et voluntas in homine et in angelo sint eiusdem rationis.

      1. Videtur quod sic, quia actus intelligendi et volendi in homine et in angelo sunt eiusdem rationis, ergo et potentiae.

      2. Contra: quia essentia hominis et angeli sunt distinctae et alterius rationis secundum speciem, ergo et potentiae ipsarum.

      3. Circa istam quaestionem sic procedam. Primo enim | videbitur principale quaesitum, videlicet utrum istae potentiae sint in homine et in angelo eiusdem vel alterius rationis. Secundo, utrum distinguantur a suis fundamentis, puta ab essentia animae in homine et ab essentia angeli in angelo.

      4. Quantum ad primum, dico quod...

    • Q. 21: Utrum idem sit obiectum intellectus et voluntatis
      (pp. 180-195)

      Utrum idem sit obiectum intellectus et voluntatis.

      1. Videtur quod non, quia intellectus intelligit malum, voluntas autem non potest velle ipsum; ergo etc.

      2. Contra: quia illae potentiae quae includunt se in suis actibus habent idem obiectum; sed intellectus et voluntas sunt huiusmodi, secundum Augustinum; ergo etc.

      3. Circa istam quaestionem sic procedam. Primo enim excludam tres modos dicendi; secundo dicam aliter.

      4. Ad evidentiam primi est sciendum quod obiecta potentiarum possunt tripliciter distingui et diversificari. Uno modo, secundum rationem superioris et inferioris, sive magis communis et minus communis – et isto modo differunt obiectum sensus communis et cuiuslibet sensuum particularium,...

    • Q. 22: Utrum angelus possit causare effective aliquam formam substantialem materialem
      (pp. 196-212)

      Utrum angelus possit causare effective aliquam formam substantialem materialem.

      1. Videtur quod sic, quia in essentialiter ordinatis, continens virtualiter prius continet virtualiter posterius. Sed motus localis est prior essentiali ordine motu alterationis et motu augmenti et generationis et corruptionis; et angelus continet virtualiter motum localem. Ergo continet virtualiter motum generationis et corruptionis, et per consequens formam substantialem quae est terminus generationis.

      2. Praeterea, continens virtualiter motum continet virtualiter terminum motus; sed ignis generatur per motum localem; ergo, cum angelus contineat virtualiter | motum localem, continebit virtualiter formam ignis, qui est substantia.

      3. Contra: quia accidens non est | principium substantiae;...

    • Q. 23: Utrum angelus intelligat componendo et dividendo per discursum syllogisticum vel non
      (pp. 213-232)

      Quaesito de creatura spirituali quantum ad eius substantiam et quantum ad eius potentias, restat nunc quaerere de ipsa quantum ad eius operationem. Et quantum ad hoc, quaero primo utrum angelus intelligat componendo et dividendo per discursum syllogisticum vel non.

      1. Videtur primo quod non, quia omnis intellectus qui intelligit componendo, dividendo et discurrendo intelligit in tempore; ista enim omnia non sunt nisi in tempore. Sed angelus non intelligit in tempore; non enim sua operatio mensuratur tempore. Ergo etc.

      2. Contra: quia omnis intellectus capax veritatis et falsitatis intelligit componendo et dividendo; veritas enim et falsitas in compositione et divisione consistunt,...

    • Q. 24: Utrum voluntas daemonis sit obstinata sic quod necessario velit malum ex immobili apprehensione intellectus vel ex aliquo habitu necessitante voluntatem ad malum
      (pp. 233-253)

      Utrum voluntas daemonis sit obstinata sic quod necessario velit malum ex immobili apprehensione intellectus vel ex aliquo habitu | necessitante voluntatem ad malum.

      1. Videtur quod non, quia potentia contingens manens contingens non necessitatur ad alterum contrariorum, sed potest libere in utrumque; sed voluntas daemonis est potentia libera et contingenter se habens ad volendum bonum vel malum; ergo etc.

      2. Contra, per illud Psalmum:superbia eorum qui te oderunt ascendit semper– non intensive, ergo extensive; sed hoc non est ex | natura voluntatis, cum secundum naturam suam sit libera et contingenter se habens; ergo etc.

      3. Circa quaestionem istam, ubi,...

    • Q. 25: Utrum obiectum aliquod materiale possit aliquid causare in intellectu angeli
      (pp. 254-264)

      Utrum obiectum aliquod materiale possit aliquid causare in intellectu angeli.

      1. Videtur quod sic, quia, sicut se habent sensibilia ad sensum, ita intelligibilia ad intellectum; sed illa causant aliquid in sensu; ergo etc.

      2. Contra: quia corporeum sive materiale non potest in aliquem effectum incorporeum et immaterialem; sed omne quod est in angelo est incorporeum, sive inextensum, et immateriale; ergo etc.

      3. Respondeo. Et primo excludam unum modum dicendi; secundo dicam aliter. |

      4. Quantum ad primum, dicitur quod obiectum materiale potest causare aliquam speciem in intellectu angeli. Cuius ratio est quia obiectum materiale causat speciem in intellectu nostro, ergo...

    • Q. 26: Utrum angelus loquens causet in illo cui loquitur actum intelligendi
      (pp. 265-276)

      Utrum angelus loquens causet in illo cui loquitur actum intelligendi.

      1. Videtur quod sic, quia cum causet in ipso aliquid, vel causat potentiam, vel habitum, vel speciem, vel actum intelligendi. Non primum, patet. Nec secundum, nec tertium; habitus enim et species sunt quaedam permanentia; illa autem quae loquens causat sunt quaedam non permanentia, sed transeuntia – alias quot verba quis loqueretur, tot audiens simul haberet, si omnia permanerent in eo; ergo etc.

      2. Contra: quia actus intelligendi non producitur seu causatur nisi per actionem immanentem, et ita per consequens non videtur posse causari extra ipsam naturam producentem; ergo etc. |

      3....

    • Q. 27: Utrum unus angelus possit videre seu intelligere cogitationes alterius angeli
      (pp. 277-294)

      Utrum unus angelus possit videre seu intelligere cogitationes alterius angeli.

      1. Videtur quod sic, quia naturaliter potest videre potentiam et essentiam, quae sunt ei interiora quam aliquis eius actus; ergo etc.

      2. Contra, per illud Psalmi:qui finxit sigillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum; et per illud Genesis:homo videt ea quaepatent,Deus autem intuetur cor; ergo etc.

      3. Respondeo. Ad cuius evidentiam est sciendum quod ista quaestio videtur esse determinata secundum Scripturam. Tota enim Scriptura clamat quod cor hominis soli Deo notum est. Sed est valde difficile assignare rationem huius, videlicet quare aliquis intellectus, maxime separatus,...

  5. Bibliography
  6. Indices
  7. Back Matter
    (pp. 315-319)